useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis 0410
Signature: 0410
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
989, in Nucerino agro
  
x
+ In nomine domini sexto anno principatus domni nostri iohanni et primo anno principatusdomni guaimari eius filio gloriosi principibus, mense agustus secunda indictione. memoratoriumfactu a me cennamus presbiter et abbas ecclesie sancti maximi, que sita estintus anc salernitanam cibitatem, una mecum adesset toto scriba palatii quem superiusdictus domnus princeps partibus nostre ecclesie advocatorem dedit, eo quod ante subscriptitestes declaro, quoniam ante os annos ad lavorandum et pastenandum datum abuit martinus presbiter et abbas antecessor noster amati filio ruscinii terra bacua, et abellanietum, etarbustum, et castanietum, quod pars nostre ecclesie abet in locum muntoru, ubi cirionedicitur rotense finibus, ut ipse amatus et eius eredes de ipse terre bacue pastenaret arbustumet abellanietum, et quantum frudium usque decem anni de illut quod pastenaberit, tollerepotuerit, totum illut sibi abere. ad completi autem ipsi decem anni ille autem et eius eredeset homines quam ibi miserint, aberent in tota ipsa terra, que ipso brebem nostrum continet,per illa mensuria que continet, perfectum abellanietum cultatum et operatum, sicut de tantosannos meruerit, et alia terra bacua ibique coniunta cum ipso arbustum aberet pastenatumarbustum, sicut de tantos annos meruerit ut bene paread lavoratum et cultatum, et iam inantea omni tempore, dum voluerint, tota rebus ipsa tenerent et dominarent, et frudium deipsis rebus cum partibus nostre ecclesie dibiderent per illa rationem, sicut ipsum nostrum etillius continunt brebri. et dum super rebus ipsis post espleti ipsi decem anni cum doctis ominibusperreximus una cum ipso amato, set non inbenimus ipsum arbustum cultatum et operatum,sicut ipsi brebri continunt; propterea secundum testum de ipsi brebri componere partibusnostre ecclesie debuit compositionem, quam ipsi brebri continet. et dum de oc plurimeinter nos altercantes, benimus inter nos ad vonam combenientiam: precaret nos cepit ipseamatus, ut partem de ipsis rebus nobis inde emittere, eo quod pre multitudine ipsarum rerumlavorare et cultare eam non balerent. qui statim per vonam combenientiam remisit adpotestate nostra ipse amatus de ipsis rebus, quam per ipsum brebem tenere debuit, terrabacua in quo ille aliquantum pastenabit, et pars nostre ecclesie illut ad pastenandum deditdomnandi filio rocci: similiter et admisit ad nostra potestatem inclita medietate de ipso castanietumpartem illam ab orientem, et inclita medietate de ipso abellanietum partem illama meridie, et ipsa medietate de ipso castanietum, et ipsa alia medietate de ipso abellanietum,similiter et ipso abellanietum quam ipse amatus pastenabit per illa mensuria, quam ipsi brebricontinunt; tunc istut que diximus, ipse amatus et eius eredes tenerent et lavorarent ille et ominesquem ille ibi miserint omni tempore, et omnis frudium annualiter cum pars nostre ecclesiedibiderent, et eos omni modo lavorarent per illo hordine, sicut ipsi brebri continunt, et ipsoarbustum tam betus quam et nobum, quod ille pastenabit qui est uno teniente, amodo et usquequadtuor anni annualiter apto tempore lavorare et cultare de super et de subter, sicut locus ipsemeruerit ut bene paread lavoratum et cultatum, et annualiter illut bindemiare, et binum ipsumet omnis poma exinde cum pars nostre ecclesie illut dibidere: pars nostre ecclesie tollad eosmedietatem, et illis medietatem; et pars nostre ecclesie adsignet eis ibidem organea da binumet illis organea ipsa conciare vona, et reponant illa in casa ubi ille residentes fuerit, et ipsanostra sortione nostra de ipso binum ibidem reponant et faciant illut salbum, donec pars nostreecclesie illut inde tollant absque degeneratione et igne, et missum nostrum que pars nostreecclesie ibidem direxerint, illum eos illis nutrire secundum suam possibilitatem. ad completiautem ipsi quadtuor anui illis autem suique eredibus abeant prefatum arbustum betus, et queille pastenabit lavoratum et cultatum de super et de subter, sicut locus ipse meruerit ut beneparead lavoratum et cultatum, et iam in antea omni tempore, dum boluerint, ipsum arbustumteneant et lavorarent, et cultarent, et frudium eius cum pars nostre ecclesie in tertiam partemdibiderent per homni hordine, sicut ipsi brebri continunt, et amodo et omni tempore dare nobisde medietate terraticum secundum consuetudinem de ipso locum que ibi seminaberint. unde pervona combenientia guadia nobis ipse amatus dedit et mediatorem nobis posuit se ipsum; et pereadem guadia hobligabit se suoque erede, ut si aliquit, de quomodo superius legitur, quesieritremobere aut contrare, et talia nobis et in pars predicte ecclesie non adimpleberint, vel si aliquascausationes per se aut per summissam suam in partibus nostre ecclesie preposuerit de illutque superius nobis emisit, tunc per vona combenientia hobligabit se suoque erede ad componendumnobis et in pars nostre ecclesie quinquaginta auri solidos constantinos. et unc brebemscripsi ego iohannes notarius qui interfui.+ ego roderisi+ ego ioannes
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. 2, 269-271, Estratto da ALIM


Languagelat.
Places
  • in Nucerino agro
    Persons
    • cennamus
      • martinus
        x
        There are no annotations available for this image!
        The annotation you selected is not linked to a markup element!
        Related to:
        Content:
        Additional Description:
        A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.