useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis 0417
Signature: 0417
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
990, in Nucerino agro
  
x
+ In nomine domini septimo anno principatus domni nostri iohanni et primo anno principatus domni guaimari eius filio gloriosi principibus, mense ianuarius tertia indictione. memoratorium factu a nobis maio filio mauronti, et mari et alexandrus germani filii mirandi, et aghino filio ursi qui sumus thii et nepotes, eo quod ante subscripti nobilibus, astante guido et guaimari seniorem nostrum, et per illorum solutionem tradidimus in partione ad pastenandum . . . summi magister filio iohanni et alagerni filio basili, qui sunt amboque socrum et generum abitatores in tabellara, una pecia de terra campense cum arboribus, quod abemus in eodem loco tabellara, ubi proprio . . . actum sarnense quod ipse maurontus ipsa rebus in suo nomine paratum abuit infra hec finis et mensuria; ab oriente fine nostra, sicut medio ballone discernit et termiti ficti sunt, abet inde passos octuaginta duo; de capite fine bia publica qui deducit ad lagu, sunt inde passi nonaginta: da pars hoccidentis fine de heredes maioni, sicut medio limite discernit et qualiter rebolbit, abet inde passos sexaginta: a meridie fine nostra, sicut terminatum est, abet inde passos alii sexaginta, totum mensuratum fuit ad passum qui singnatum est in columnea marmorea sancti mathei de archiepiscopio salernitano. hec tota et inclita ipsa rebus per iamdicte finis et mensuria ipsa percurrit et cum bice de bia sua hinclitum illut eorum tradidimus in partione ad pastenandum . . . ut amodo et usque duodecim anni completi illis et illorum eredibus sue potestatis tenere et dominare, et fobee et omnis sue utilitatis iusta ratione ibidem facere, et in totum illut, ubi meruerit, arbores et bites plantare, et quantum binum et frugens inde exierit amodo et usque nobem anni completi, totum illut sibi abere, faciendum que boluerit; et da ipsi nobem anni completi in antea usque ipsi duodecim anni, ut amodo se compleant, quantum binum inde exierit, medietatem illut nobis dare, et medietatem inde sibi abere; et de que amodo ibidem seminaberitis per annum, ipsum terraticum nobis totum dare. ad completi autem ipsi duodecim anni in tota ipsa terra per ipse finis et mensurie aberent arbustum bonum factum bitatum de bono bitineo, et operatum et cultatum et clusum, sicut loci illius est consuetudo et de tantos annos meruerit; et plicaret se et suis et nos nostrisque eredibus . . . tota ipsa rebus per medium equaliter: nos tollamus illut prius medietatem quale boluerimus, et illis et ad eorum eredibus tradamus in sorte ipsa alia medietate cum bice de bia sua per talem securitatem bonam factam secundum legem, ut semper illis et illorum heredibus securiter illut abere possam semper defensatum per nos et nostros filios et eredes da omnis omines. preter si reditum aut palmentum ibidem abuerit et hebenerit in ipsa sua sortione, abeant illut sibi; et si ebenerit in ipsa nostra sortione, potestatem abeant illis eos exinde disturbare et excutere cum omnis sua causa que ibi abuerit, et portaret illut ubique boluerit apsque nostra requisitionem. preter, si aliquando ipsa sua sortionem abuerit daturam aut bindituram, sicut de illorum potestatem exet substractum, ille et suis eredibus illut bindant ad iusto pretium et faciant nos inde scire pro illut emendum per tertio constitutum usque diebus triginta sex; et si per ipsa constituta noluerimus illut emere et daret inde eorum iusto baliente pretium, tunc post ipsa constituta liceat illis eos dare cui boluerit; nam si ante ipsa constituta cuicumque illut vel exinde dederit, sicut de illorum potestatem exet substractum apsque nostra solutionem, tunc sine pretium rebertas ad nostra potestatem. unde in eo hordine guadia nobis ipsi summo et alagerno dederunt, et mediatorem nobis posuerunt ademari filium andree; et per ipsa guadia obligaberunt se suosque filios et eredes, ut si taliter omnia suprascripta nobis nostrisque eredibus non adimpleberit et aliquit inde contradisserint, tunc per ipsa guadia componere obligaberunt se suosque eredes nobis nostrisque eredibus triginta auri solidos costantinos et per inbitis nobis nostrisque eredibus adimplerent. et si aliquando tempore de ac terra salernitana exieritis aliubi ad abitandum et ipsa sua sortione non fuerit data, sicut supradictum est, inclita ipsa sua sortione rebertas ad nostra et de nostris eredibus potestatem ad tenendum et frudiandum illut, et de ipso frudium faciendum que boluerimus; et si usque tribus anni in ac terra rebersi fuerit ad abitandum, inclita ipsa sua sortione rebertas ad illorum potestatem, ad tenendum et abendum illut in iamdicta rationem; et si usque tribus anni ic ad abitandum rebersi non fuerit, licead nos de ipsa sua sortione omnia facere quod boluerimus da ipsi tribus anni completi in antea. et unc brebem scripsi ego radoaldus notarius. + ego arechisi + ego teudericus me subscripsi
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. 2, 278-279, Estratto da ALIM


Languagelat.
Places
  • in Nucerino agro
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.