useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis 0433
Signature: 0433
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
990
  
x
+ In nomine domini octabo anno principatus domni nostri iohanni et secundo anno principatus domni guaimari eius filio gloriosi principibus, mense december quarta indictione. Memoratorium factu a me leo presbiter et abbas ecclesie sancte marie de cibitate . . . , eo quod ante supscripti hidoneis hominibus tradidit mihi at tenendum et regendum dumnellus presbiter et abbas ecclesie sancte marie, quem domna sighelgaita principissa a nobo fundamine construsit in curte sua de intus anc salernitanam cibitatem inter muro et muricino, ad tenendum et regendum unum molinum, quod pars ipsius ecclesie abet in eodem loco, ubi proprio spinacze dicitur, cum mole et serraturia et preordinatum, qualiter comune illut conciabimus, ut curam et bigilationem inde abeamus sicut meruerit, et omnis molitura quam inde tulerimus, medietatem illut ei demus et medietatem nobis abeamus; tantum per omnis mense faciamus nos de ipsa molitura scire ad ipsi decem anni completi ipso molinum at potestatem ipsius ecclesie rebertas. tantum per annum, quando hibidem necesse fuerit, mole et ferraturia comuniter ibidem demus, et tradidit mihi iscle exinde at tenendum et laborandum ortora. unde in eo ordine guadia nobis ipse abbas dedi et mediatorem mihi posui iohannes filius truppoaldi; et per ipsa guadia obligabit se ipse abbas, ut si aliquit inde remobere aut contrare quesierit et talia mihi non adimpleberit, tunc per ipsa guadia componere obligabit se suosque successores et pars ipsius ecclesie biginti auri solidos costantinos. et unc brebem scripsi ego cicerus notarius qui interfui. + ego teodericus me subscripsi + ego petrus + ego domnellus presbiter et abbas
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. 2, 310-310, Estratto da ALIM


Languagelat.
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.