useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis 0434
Signature: 0434
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
990, Luceriae
  
x
+ In nomine domini domno basili divina gratia imperator augusto deo propitius Tricesimo quarto anno imperii eius, et vicaesimo nono anno cum eo regnante domno constantino frater eius sanctissimis imperatoribus nostris, mense december quarta indictione. Ideo que nos viri nomine iohanne clericum et iudicem et truppualdo filius quoddam petri iudicem, qui sumus commorantes intus cibitatem lucerie, clarefacimus enim ante presentia polcari iudicem et nobiliores hominum qui hic subtus conscripti sunt, quia habemus ad communiter una pecia de terra illa pars flubio salsulam esta pars flubio perticata ex predictum genitorem nostrum illam retinemus, quem ipsa terra vacua congruum nobis est bindere vobis mari, poterissi et adi veri germani et filii quoddam garempoti bona etenim nostra volumptatem. Quam et ego mulier nomine auria filia quoddam azzari relicta que fuit petri iudicem matriniam scilicet iohanni et truppualdi una cum optabiano verus germanus meus unanimiter declaramus, quia habeo ibi quartam partem pertinentem in ipsa predicta terra emissum a predicto petro iudicem vir meus per suum scriptum murgincahp ab illo michi firmatum. Nunc vero congruum michi est una cum optabiano fratre meo nec non et cum iohanne clerico et truppualdo filiastri mei bindere ad communiter ipsam terra bona etenim meam volumptatem. Incipientem primo primo per haec fines; de prima pars quod est ab ipsa via publica, inde sunt ad passum iustum mensuratum hominis mediocris persona passi quadraginta et tres: de secunda pars quod est a fine martini nepote gentii et ursimele, inde sunt per longitudo passi nonaginta quinque: de tertia vero pars quod est a predicto flubio perticata, inde sunt passi cum ipse revolte sue centum sex: A medio limite et fine ipsa terra leoni iudicem, inde sunt passi triginta opto: A medio limite et fine ipsa vineam ursilei et nanduini filii iohanni cum ipse revolte sue usque in prioras fines passi quinquaginta quinque. Inter iste namque finis et mensure que prelegitur, que nos nominati iohanne clerico et truppualdo optabiano scilicet et auria ad communiter benundedimus vobis mari, poterissi et adi emtoribus nostris et vos a nos integram comparasti; sic decernimus nos, ut neque nobis, neque ad nostris heredibus, neque quartam partem uxorum nostrorum, neque ad nullum quempiam hominem nichil exinde reserbavimus nec dicimus remanere aliquam portionem. Set una cum mediis limitibus et cum via et andita sua, cum trasita et exita sua, et cum inferius et superiusque suis integram ipsam terram benundedimus vobis cuiusdictis mari, poterissi et adi emptoribus nostris possidendum. De quo pro constabiliscendam hanc nostra benditionem recepimus a vos qui supradicti emptoribus nostris finitum pretium duo aurei solidi constantini boni deithati et nobem millia ex rame bona: finitum dicimus aput nos receptum haberet ipsum pretium; Ea videlicet ratione, ut amodo et semper tam vos emtori meis quam et vestris heredibus supradicta nostra benditionem in integrum, sicut supra legitur, habere et possidere valeatis et faciatis exinde quemammodum vobis vel ad vestris heredibus placuerit; et hoc repromittimus, nos et nostris heredibus obligamus vobis et ad vestris heredibus, ut hanc nostra benditionem nos vobis ab omnibus hominibus antistare et defendere promittimus per invitis. quod si noluerimus, aut si nos ipsis per quavis ingenium illut tornare aut remobere quesierimus, primis omnium questio nostra inanis et vacua remaneat et duplum supradictum nos vobis componere obligamus, et quod hanc nostra benditionem aput vos fuerit remelioratam, sub estimationem hominis pretium vobis restituamus: de colludio autem si a vos pulsati fuerimus ad sancta dei mysteria, satis vobis faciamus secundum legem, et hanc cartulam nostre benditionis in supradicta ratione firmam et stabilem permaneat in perpetuo tempore. Unde a presente nos qui supra nominati iohanne clerico et iudicem et truppualdo, optabiano scilicet advocatorem aurie vobis qui supra mari, poterissi et adi guadia dedimus, et mediatores vobis posuimus ragengardo filio rodelgardi et ermengardo filio iohannelgari diaconus, eo tinore, ut omni tempore nos qui supra nominati emtoribus vestris defendamus vobis vel ad vestris heredibus ipsa terra per ipse finis et mensure ab omnibus hominibus et a quartam partem uxorum nostrorum et ab omnibus eorum parentibus, in cuius mundium esse dinoscitur. quod si noluerimus illam vobis antis stare et defendere ab omnibus hominibus, obligamus nos et nostris heredibus vobis vel ad vestris heredibus per eadem guadia et per districti mediatoribus ad componendum vobis quinquaginta aurei solidos constantinos, et per invitis antisstemus atque defendamus vobis ipsa terra ab omnibus hominibus. quem te alarico clerico et notario hanc cartulam nostre benditionis ascribere rogavimus, qui et interfuit. Actum in cibitate lucerie indictione feliciter. + ego qui supra polcari iudes + ego iohannes subdiaconus
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. 2, 311-312, Estratto da ALIM


Languagelat.
Places
  • Luceriae
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.