useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis 0447
Signature: 0447
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
992, in Nucerino agro
  
x
+ In nomine domini nono anno principatus domni nostri iohanni et quarto anno domni guaimari filio eius gloriosi principibus, mense aprelis quinta indictione. ante me leo iudex causavit ildericus subdiaconus et notarius cum licto filius bosoni dicendum ei, ut malo hordine et sine ratione introisset in rebus eius de locum nuceria, que fuit rebus ipsa deodati filius lupi, quod dicebam ipse ildericus per cartula donationis haberet a parte landoari comitis filius bone memorie lamberti, et fobee ibi fecisset ab una usque ad decem, et clusamen inde abscidisset, et rebus ipsa termitasse et extermitasse. quo audito ipse licto talia adversus se ipsum ildericus causandum, responsum ei retdidi dicendum, ut nescire de quale rebus cum eum causavit. nos prefato leo iudex, dum taliter ipse causationes audivimus et agnovimus, ideo inter eis iudicavimus, et per partes illis guadiare fecimus, ut pars partium plicare se cum suis rationibus, et cum iudice et notario super ipsa eadem rebus et monstraret ipse ildericus de quale rebus et clusamen cum eum causavit; et ubi taliter eos monstraverit, ideo iusta legem presens inde finem facerent; unde de ipsa guadia ipse licto posuit ipsius ilderici mediatorem iohanne cognato eius filius madelgaizi, et ipse ildericus posuit eius mediatorem machenolfus filius petri. et taliter tibi guisoni notario scribere precepimus, quia interfuisti.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. 2, 327-328, Estratto da ALIM


Languagelat.
Places
  • in Nucerino agro
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.