useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis 090004
Signature: 090004
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1065, [Salerno]
  
x
+ In nomine Domini. Vicesimo quarto anno principatus domni nostri Gisulfi gloriosi principis, mense augusto tertia indictione. Ante me Petrum iudicem venerunt Rogata filia quondam Siconis, que u[xor] fuit quondam Deusdedi filii quondam Vivi, et Vivo et infantes intra etates, nomina eorum Mauro et Sergius germani filii ipsorum Deusdedi et Rogate; et ipsi infantes Mauro et Sergius proclamavant se necessitatem maiorem habere et fame mori et volebant vendere de rebus suis qualiter vivere possint, in tantum ut se de ipsa fame liberare valerent ut non moriretur. ego vero, memor capituli quod Liuprand rex Langobardorum in suo edicto instituit, in quo legitur de infantibus qui intra etates sunt et necessitatem maiorem habent et fame moriuntur ut, dum tempus famis fuerit, licentiam haberent cum misso principis aut cum iudice suo de terra aut de rebus suis vendere qualiter vivere possint, in tantum ut se de ipsa fame liberare possint ut non moriantur, et hoc ipsum hopus quidem iudex de loco illo debeat providere si certe pro ipsa necessitate famis faciunt et sic in eius presentia fiat, interrogavi ipsi infantes quit de rebus suis vellent vendere. at illis et iamdicta mater et germanus eorum dixerunt velle vendere duas partes quas eis pertinebat habere de tota una pecia de terra cum insiteto, que est foris hanc Salernitanam civitatem in loco Transboneia finibus Mitilianense, et dixerant totam ipsam peciam esse per fines et mensuras iusto passu hominis mensuratas: ab occidente passus viginti nobem et palmos duos, a septemtrione passus decem et septem et palmos duos, ab oriente est finis Iohanni qui vocatur Boccapiczola filii quondam Iohannis et passus triginta quattuor et palmos duos, a meridie passus triginta; et dixerunt ut ex ipsas duas partes de tota suprascripta pecia de terra per suprascriptas fines et mensuras quartam partem pertineret ipsi Rogate per suum firmum scriptum morgincap, sibi datum ab ipso viro suo alia die illorum copulationis, et tres partes ipsis Vivo et Mauro et Sergio germanis filiis suis. et, ut certe cognovi quod ipsi infantes pro ipsa necessitate famis venditionem ipsam facere cupiebant et vixerat valens illud quod eis ex ipsis duabus portionibus tote suprascripte pecie de terra tanti pretii per quem se de ipsa fame liberare possint, solutionem ipsis infantibus tribui talia faciendi. et volens ipsa Rogata ipsam quartam suam de ambabus ipsis portionibus tote suprascripte pecie de terra venumdare, in mea presentia secum habens duos parentes suos me rogavit dicens quod iamdictam quartam suam sibi, ut dictum est, pertinentem vendere velle, et ipsi parentes in hac venditione manus ponent et ipsa se venditricem faciet, et sic et ipsi filii et mundoalt eius ei consentient, ut hoc quod vendiderit stabile sit et Iohannes scriba cum notitia ipsorum parentum et mea hanc cartula scribit. his ita actis, ipsa Rogata, ut dictum est secum habens ipsos parentes suos, consentiente ei ipsi filii et mundoalt sui et ipsi Vivo et Mauro et Sergius, sicut eis congruum fuit, bona eorum voluntate, per hanc cartulam venumdederunt ipsi Iohanni cognomento Boccapiczola filio suprascripti Iohannis Atrianensis integras ipsas duas partes quas sibi clarificaverunt pertinere, sicut suprascriptum est, de tota ipsa pecia de terra cum insiteto per iamdictas fines et mensuras, cum omnibus que intro eas sunt cunctisque earum pertinentiis et cum vice de via sua. ea ratione ut semper sit in potestate ipsius Iohannis et heredum eius et liceat illum et eius heredes de eo facere quod voluerint; reliquam vero tertiam partem tote suprascripte pecie de terra per iamdictas fines et mensuras ipsi Iohanni clarificaverunt pertinere. et propter confirmationem huius venditionis ipsi Rogata et Vivo et Marino et Sergius susceperunt ab ipso Iohanne statutum pretium auri tarenos bonos quatraginta et quattuor in omni deliberatione; et ipsi Rogata et Vivo et Marino et Sergius, tamen ipsa Rogata cum voluntate de ipsis filiis et mundoalt suis, cum qua omnia que in hac cartula scripta et scribenda sunt fecit, guadiam ipsi Iohanni dederunt et fideiussorem ei posuerunt Grimoaldum cognatum et patruun eorum, filium quondam suprascripti Vivi, et per ipsam guadiam obligaverunt se et suos heredes semper defendere ipsi Iohanni et eius heredibus integrum illud quod ei, sicut suprascriptum est, venumdederunt ab omnibus hominibus, et tribuerunt ei licentiam ut, quando ipse Iohannes et suos heredes voluerint, potestatem habeant illud per se defendere qualiter voluerint cum omnibus monuminibus et rationibus quas de eo ostenderint. et si, sicut superius scriptum est, ipsi Rogata et Vivo et Mauro et Sergius et eorum heredes ipsi Iohanni et eius heredibus non adimpleverint et suprascripta vel ex eis quicquam removere aut contradicere presumpserint, per ipsam guadiam obligaverunt se ipsi Rogata et Vivo et Mauro et Sergio et eorum heredibus componere ipsi Iohanni et illius heredibus triginta auri solidos constantinatos et sicut superius scriptum est adimplere. verumtamen hoc memorari facio, ne noceat illud quod superius disturvatum paruerit quoniam in uno loco legitur quadraginta, in altero vero us componere ipsi Iohanni et illius heredibus triginta auri solidos. Et taliter tibi Iohanni notario scribere precepi. S. + Ego qui supra Petrus iudex. S.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. 09, 13-16, Estratto da ALIM


Languagelat.
Places
  • [Salerno]
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.