useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis 090008
Signature: 090008
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1065, [Salerno]
  
x
B1 In anno vicesimo quarto principatus domni Gisulfi, mense nobembri quarta indictione. [Dum Iohannes] comes filius quondam Iohannis comitis, ut habet casus humane fragilitatis, egrotaret, quamquam in lectulo iaceret, viveret et recte loqueretur, per ipsum scriptum coram Rottelgrim[o comite et iudi]ce pro anima sua iudicaverat quid de rebus suis post eius obitum fieret et in manus illud commiserat domno Iohanni sacerdoti. primum quidem iudicaverat ut ipse Iohannes v[el cui] simile supradicti scripti in manu paruisset, potestatem haberet terram ipsi Iohanni pertinentem intra hanc civitatem in qua domus constructa fuerat et omnes res eius foris hac civitate in locis Felline et Cervaricia et Dufiano et Marciliano et in monte qui Tevenna dicitur et per fines et vocavula et pertinentias ipsorum cum omnibus, sicut in ipso scripto legitur, extra terra ubi Versura dicitur et muniminibus ex eis continentibus vendere et pretium quod ex eis tulerit pro eius anime salute daret. et omnes res eius stabiles a fluvio qui Siler dicitur in illis partibus esset in archiepiscopio huius Salernitane civitatis et in monasterio Sancte Marie et Sancti Benedicti, quod suum est intra hanc civitatem in Orto Magno et in monasterio Sancti Iohannis prope porta Rotense; et omnes res eius stabiles in locis Solofre et Serino et per fines et vocavula et pertinentias ipsorum locorum essent in monasterio puellaris Sancti Michaelis Archangeli, quod in suprascripto loco Orto Magno suum est; et integra medietas ex omnibus rebus eius in loco Tabellara et per fines et vocavula et pertinentias ipsius loci esset in monasterio Sancte et individue Trinitatis, quod situm est in loco Metiliano; et ipsa terra ubi Versura dicitur esset in ecclesia Beati Mathei apostoli et euvangeliste, cui suprascriptus domnus Iohannes abbas preest; et terra eius cum avallaneto de loco Priato esset in ecclesia eiusdem [apostoli et] euvangeliste a super ipsam portam Rotense sita; et omnes res eius stabiles in loco Stabi et ubicumque invente fuerint, a fossato qui sub pertinentia Nucerie est in suptus, essent in ecclesia Sancte Marie pertinente heredum domni Iohannis principis; et terra eius vacua de loco Uliaria esset in potestate Alfani filii Alfani comitis cum cuius rebus coniuncta erat; et terra eius in loco Pasciano ubi ad Fanum dicitur esset in potestate Iohannis naturalis filii Atenolfi clerici et heredum eius; et curtis eius ubi a la Forma dicitur esset in potestate Romoaldi ex parte matris consobrini fratris sui et heredum eius. Leoni vero ex parte patris consobrino fratri suo iudicaverat duas curtes sibi pertinentes in loco Apudmonte ubu Cerasulu dicitur. Iacobo Capuano nepoti ipsius Leonis iudicaverat curtem sibi pertinentem in eodem loco Apudmonte ubi a la Sala dicitur. etiam et eidem Leoni iudicaverat omnes res stabiles sibi pertinentes intra urbem Neapolim et foris in cunctis finibus Neapolitanis. ecclesiam vero Sancti Apollinaris que in suprascripto loco Aputmonte constructa est cum omnibus ad eam pertinentibus et omnes alias res ubique et quocumque modo ipsi Iohanni pertinentes, preter eas que iam superius iudicate et disposite erant, iudicaverat ipse Iohannes et disposuerat ut semper essent in potestate ipsorum Leonis et Romoaldi et Iacobi et Grimoaldi et Berengarii germanorum ac filiorum suprascripti Alfani comitis et heredum illorum, et illi et illorum heredes licentiam haberent de eis facere quod vellent sicut ipsum scriptum continet, scriptum per Grimoaldum notarium, in quo ipse Rottelgrimus comes et iudex subscriptus est. B2 In anno vicesimo quarto principatus domni Gisulfi, mense nobembri quarta indictione. Ipse Iohannes, germanus suprascripti Guidonis coram Rottelgrimo comite et iudice pro anima sua iudicaverat quid de rebus suis post eius obitum fieret et in manus illud commiserat Iohanni sacerdoti. primum quidem iudicaverat ut ipse Iohannes vel cui scriptum similem isti in manu paruisset, vendere terram eius intra hanc civi[tatem in qu]a domus fuerat et omnes res eius stabiles foris hac civitate in locis Felline et Cerbaricia et Dufiano et Marciliano et in monte de Tevenna et per fines et vocavula et pertinentias ipsorum locorum extra terra ubi Bersura dicitur, et pretium quod ex eis tulisset daret pro eius anima. et [iudica]verat ut omnes res eius stabile a flubio Siler in illis partibus essent in archiepiscopio huius civitatis et in monasterio Sancte Marie et Sancti Benedicti et in monasterio Sancti Iohannis prope porta Rotense, ad faciendum ex eis partes ipsius archiepiscopii et monasteriorum quod vellent; et omnes res stabiles de locis Solofre et Serino et per fines et vocavula et pertinentias ipsorum locorum essent in monasterio Sancti Michaelis de Orto Magno, ad faciendum ex eis pars eiusdem monasterii quod vellet; et medietas rerum suarum de Tavellara et per fines et vocavula et pertinentias eiusdem loci esset [in] suprascripto monasterio Sancte Trinitatis, ad faciendum ex ea pars ipsius monasterii quod vellet; et ipsa terra eius de Versura esset in ecclesia Sancti Mathei, cui suprascriptus Iohannes sacer abbas erat, ad faciendum ex eo pars ipsius ecclesie quod vellet; et terra eius cum avellaneto de loco Priato prope ecclesiam Sancti Biti esset in ecclesia Sancti Mathei a super porta Rotense sitam, ad faciendum ex ea pars ipsius ecclesie quod vellet; et omnes res eius stabiles in loco Stabi et ubicumque invente fuerint, a fossato qui sub pertinentia Nucerie est in supto, esset in ecclesia Sancte Marie pertinente dudum heredibus domni Iohannis principis, ad faciendum ex eis pars ipsius monasterii quod vellet; et terra eius vacua de Uliaria coniunctam cum rebus Alfani filii Alfani comitis esset in potestate eiusdem Alfani et heredum eius, ad faciendum de ea quod vellent; et terra eius de loco Pasciano ubi Fanum dicitur esset in potestate Iohannis naturalis filii Atenolfi clerici et heredum eius, ad faciendum de ea quod vellent; et integra curtis eius ubi a la Forma dicitur esset in potestate Romoaldi ex parte matris consobrini fratris eius filii Grimoaldi comitis et heredum eius, ad faciendum de ea quod vellent. Leoni vero ex parte patris consobrino fratri suo filio Alfani comitis iudicaverat duas curtes suas in loco Apudmonte ubi Cirasulu dicitur, ad faciendum ex eis ille et eius heredes quod vellent. Iacobo Capuano nepoti ipsius Leonis iudicaverat curtem suam in eodem loco Apudmonte ubi a la Sala dicitur, ad faciendum ex eo ille et eius heredes quod vellent. etiam et ipsi Leoni iudicaverat omnes res eius stabiles intra urbem Neapolim et foris in cunctis finibus et pertinentiis Neapolitani, ad faciendum ex eis ille et eius heredes quod vellent. ecclesiam vero Beati Apollinaris que in suprascripto loco Apudmonte constructa est cum omnibus ad eam pertinentibus et omnes alias res ubique et quocumque modo ipsi Iohanni pertinentes, preter eas que ut superius legitur iudicate sunt, iudicaverat ipse Iohannes et disposuerat ut semper essent in potestate ipsorum Leonis et Romoaldi et Iacobi et Grimoaldi et Berengarii germanorum ac filiorum Alfani comitis et heredum illorum, et illi et eorum heredes licentiam haberent de eis facere quod vellent sicut ipsum scriptum continet, quod scriptum est pro parte ipsorum Grimoaldi et Berengarii per Grimoaldum notarium, in quo ipse Rottelgrimus comes et iudex subscriptus est.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. 09, 23-26, Estratto da ALIM


Languagelat.
Places
  • [Salerno]
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.