useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis 090012
Signature: 090012
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1066, Candela
  
x
+ In nomine domini nostri Iesu Christi. Anno ab incarnatione domini nostri Iesu Christi millesimus sexagesimus sextus indictione quarta, regnante in Constantinopolitanam urbem Constantinus qui et Ducas cognominabatur, mense igitur ianuarius. Ego quidem Ansereri[u]s vicecomes de castello Candela, qui sum hordinatus a domno Guidelmo honorabili comite filio Tancredæ ad custodiendum rocca et causa eius ex predicto loco, declaro quoniam in eodem loco a foras muros predicti castelli fuit vetustam ecclesiam dirutam vocabulum Sancti Michahelis Archangeli et predictus meus senior domno Guidelmo comes illam michi donavit atque concessit et, sicut me Dominus omnipotens adiubavit, reconciliavi et conciavi illam Deoque opitulante ad culmen perducta hedificare et consecrare feci de mea iustitia. nunc igitur, ut eadem ecclesia proficiat, nam non deficiat, volo eam pro salus et mercedis anime meæ et de parentum meorum cum rebus omnibus suis pertinentiis offerire in monasterio Beate et gloriose semperque virginis Dei genitricis Mariæ, que dicitur de ipso Pesclo, ubi nunc Deo fabente regimen tenere videtur domnus Gregorius venerabilis abbas. quapropter ego qui supra nominatus Ansererius, bona mea voluntate, per vaculum et per funes campane eiusdem ecclesie, prout dixi, pro salus et mercedis animæ meæ et de parentum meorum, vice prephati sancti monasterii, dedi atque tradidi tibi qui supra nominati domni Gregorii venerabili abbati, tecum habentem Osberno advocatori tuo, totam et integra ipsa predicta ecclesia cum rebus suis, videlicet paratura da canere missa cum calice et patera et unum manuale, et bubus capita tres et porci duobus et asini duobus et pecora tribus capita, et granum et ordeum quantum est in ipse fobee et seminatum predicte ecclesie Sancti Angeli et una vinea in loco ad Sanctum Stephanum erga vinea mei seniori, sic namque ut ipsa vinea teneam et frudiem illam usque dum vixero in isto loco vel hic habitavero, post meum obitum vel transmutationem loci istius fiat de predicto monasterio, et per circuitum eiusdem ecclesie terra vacua pro case et ortora lavorandum. habendum illud amodo et semper vos et vestris successoribus et posteris et pars predicti monasterii et possidendum et omnia exinde faciendum qualiter volueritis sine contrarietate mea et de meis heredibus et posteris et sine omnibus cuiuscumque contradictionibus trasactibo nomine illud semper habeatis et possideatis. unde ego qui supra nominatus Ansererius obligo me et meis heredibus et posteris tibi domni Gregorii venerabili abbati tuoque advocatori et ad vestris successoribus et posteris tali tinore ut amodo et semper nos eadem mea offertione velud prelegitur da omnibus inantistare et defensare promittimus et obligamus quod, si illud vobis defensare noluerimus aut si illud removere aut retornare quesierimus per qualiscumque ratione, centum solidos in prephato sancto monasterio playtum componere obligamus et in antea perinvitis taciti et vacui permaneamus, et hanc nostram offertionis cartulam perpetuis temporibus firmam stabilemque permaneat. quod si quiscumque ex meis heredibus vel posteris hanc offertionem nostram irritam facere voluerit, volendum illud removere aut retornare aut de ipsa sancta ecclesia aliquid subtrahere vel minuare, anathemati vinculis religetur et deglutiat eum terra sicut degluttibit Dathan et Habiran et cum Iuda traditore domini nostri Iesu Christi sit participatio eius; qui autem ad hanc nostram offertionem clementie misericordie adcommodaverit fidem augendum ibi aliquid, misericordie Domini super eum abhundet. ita et tu qui supra nominatus domno Gregorius abbas cum tuo advocatori astante tecum obligasti et promisisti adiungere in eadem ecclesia Sancti Michahelis Archangeli una terrata erga ipsa terrata mea et una vinea que fuit Osmundi presbiteri, tradutum vestrum, et duobus butti et bubus duobus et pecora capita biginti et porci capita quattuor. unde et pollicitus es ibi ordinare rectorem et custos eiusdem loci ut Domino opitulante cotidie orationes pro nos et nostris parentibus ceterosque christianos ibi orationes fiant; quod si non facere vulttis, vos et vestris successoribus similiter in eodem monasterio modo vobis traditum centum solidi aurei componere obligastis. unde et pro confirmandam et stabiliscendam hanc nostra offertionem propria manum mea hic subter signum sancte crucis expressi ad memoriam posterorum stabili ordini permanendum, presentibus vero idoneos testes subter conscriptos, ante quorum presentia hec que supra declaravimus omnia peracta sunt. quam et ego qui supra memoratus Guidelmo comes propria signum manibus meis sancte crucis subter feci ad confirmandum hec omnia que supra dictum est. Quod tibi Bisantii clerico et protonotario taliter scribere iussi. Actum in loco prephata Candela. Feliciter. S. + Signum manum supradicti domni Guidelmi gloriosi comiti. + Signum manu supradicti Ansereri vicecomes. + Ego Maraldo sacer. + Ego Iohannes. + Ego Iohanne presbiter signum sancte crucis feci quia testis sum. + Signum manum Iohannis Dominici. + Ego Riso testes sum. S. + Signum manum Iohanni Saraceno supranominato. + Signum manum Ursi Pubbuli. + Signum manum Leoni archimandrite. + Signum manum Adelferi Senescalco. + Signum manum Iohanni Franco. + Signum manum [...]rocci.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. 09, 35-38, Estratto da ALIM


Languagelat.
Places
  • Candela
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.