useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis 090014
Signature: 090014
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1066, [Salerno]
  
x
+ In nomine Domini. Vicesimo quinto anno principatus domni nostri Gisulphi gloriosi principis, mense aprelis quarta indictione. Ante me Sicone[m] comitem et iudicem Iohannes filius quondam Gutti Atrianensis coniunctus est cum Petro Atrianensi qui cognominatur Sfagilla filio quondam Sergii Atrianensis, et ipse Iohannes clarificabit sibi pertinere de sex partibus integram unam partem de integra camera fabricata que et criptam dicitur, que constructa est foris hac civitate prope litus maris in loco Veteri, ista parte et prope fluvio qui dicitur Veteri, que a parte occidentis coniuncta est ad viam et a parte orientis coniuncta est ad terram cum vinea ipsius Petri. et sicut ipsi Iohanni congruum fuit, sua voluntate, per hanc cartulam venundedit ipsi Petro integram ipsam sextam partem quam sibi clarificavit pertinere de integra supradicta cripta qualiter conciata et edificata est, cum omnibus que intra [ipsam sextam] partem sunt cunctisque suis pertinentiis et cum vice de ipsa via. ea ratione ut semper sit in potestate ipsius Petri et heredum eius et licead illum et eius heredes de eo facere quod voluerint; tertiam vero partem de tota supradicta cripta et de omnibus suis pertinentiis dixerunt pertinere ipsi Petro per alia sua ratione. et propter confirmationem huius venditionis ipse Iohannes suscepit ab eodem Petro statutum pretium auri tarenos ex moneta Amalfitanorum octo in omni deliberatione. et per convenientiam ipse Iohannes guadiam ipsi Petro dedit et fideiussorem ei posuit Iohannem filium Petri Atrianensis, et per ipsam guadiam obligavit se ipse Iohannes et suos heredes semper defendere ipsi Petro et illius heredibus integram suprascriptam venditionem ab omnibus hominibus cum vice de ipsa via; et ipse Iohannes tribuit eidem Petro licentiam ut, quando ille et eius heredes voluerint, potestatem habeant suprascriptam venditionem per se defendere qualiter voluerint cum omnibus muniminibus et rationibus quas de ea ostenderint. et si, sicut superius scriptum est, ipse Iohannes filius predicti Gutti et suos heredes ipsi Petro et illius heredibus non adimpleverint et suprascripta vel ex eis quicquam removere aut contradicere presumserint, per ipsam guadiam obligavit se et suos heredes componere ipsi Petro et illius heredibus triginta auri solidos constantinatos et sicut superius scriptum est adimplere. verumtamen quoniam ipse Iohannes vendidit ipsi Petro totum et integrum illud quod ei pertinuit et pertinet habere extra et coniunctum cum supradicta cripta in omni hordine et ratione, sicut et ipso aliut quod suprascriptum est per supradictam guadiam et penam obligationis. suprascripta fecit ipse Iohannes fideiussor per absolutionem suprascripti genitoris sui. Et taliter tibi Amato notario scribere precepi. S. + Ego qui supra Sico comes et iudex.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. 09, 57-58, Estratto da ALIM


Languagelat.
Places
  • [Salerno]
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.