useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis 090017
Signature: 090017
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1066, [Salerno]
  
x
+ In nomine Domini. Vicesimo quinto anno principatus domni nostri Gisulphi gloriosi principis, mense iulio quarta indictione. Ante me Iohannem iudicem Maraldus clericus et medicus et abbas ecclesie Sancte semperque Dei genitricis et virginis Marie, que construct[a est] intus hanc Salernitanam civitate inter muro et muricino, pertinentis heredibus quondam domni Iohanni principis, dum ibidem adessent subscriptos idoneos homines, coniunctus est cum Landenolfo filio quondam Maionis et per convenientia ipse abbas, per licentiam de illis cuius ipsa ecclesia et omnibus rebus stavilibus et movilibus ipsi ecclesie pertinentibus pertinent, tradidit ipsi Landenolfi integram una pecia de terra cum arbusto et vacuo quod pars ipsius ecclesie pertinet havere in loco Campiliano, quam dixerunt esse per fines et mensuras iusto passu hominis mensuratas: a parte occidentis sunt passus duocentos quadraginta octo, a meridie passus centum triginta, ab oriente passus centum octoginta octo, a septemtrione finis via passus quadragintaq octo. hec autem suprascriptam terram per iamdictas fines et mensuras ipse abbas ipsi Landenolfi tradidit [ta]li tinore ut amodo et semper natos nascentes at sua et de suis heredibus sint potestate illut tenendum et dominandum, fobee et omnes illorum utilitates ibi faciant iusta ratione et reditum ibi faciant et haveant et ibi resideant et havit[ent] et unde meruerit illut cludere et clusum et salbum illut haveant, et per omni anno tota suprascripta traditione apto tempore de super et de subter lavorent et studient sicut meruerit, ut cotidie vonum pareat lavoratum et cultatum qualiter in meli[us] proficiant et non dispereant; et totum ipso vacuo que infra ipsa traditione habuerit pastenent ibi arbores et vites de vono vitineo, et surgant ut in completis annis duodecim atsignent ipsi abbati vel in partibus ipsius ecclesie tota s[uprascripta] traditione pastenata et surta sicut de tantos annos locus ipse meruerit, ut perfectum pareat lavoratum et cultatum sicut decet; et per omni anno apto tempore tota suprascripta traditione seminent ibi semente qualis ibi meruerit et cultent sicut decet, et per omni anno apto tempore per tempus arearum faciant sire ipsum abbas vel pars ipsius ecclesie ut ibi dirigat missum suum, et ipse Landenolfus et eius heredes toti ipsi lavori ibique ad area procurent sicut meruerit et de omni victualium quod inde exierit dividant illut in tribus portionibus, et prius ipso missum quod pars ipsius ecclesie ibidem direxerit tollat exinde inclitam tertiam partem, relique due sortes sivi abeant faci[endum] unusquisque de suis portionibus quod voluerint; et per omni anno per tempus vindemiarum similiter faciant sire ipsum abbas et suos successores vel pars ipsius ecclesie ut ibi dirigat missum suum, et tota suprascripta traditione apto tempore ibique at palmentum [v]indemiare et procurare sicut decet et de omni vino quod inde exierit dividant illut per medietatem: ipso missum tollat prius exinde inclitam medietatem, reliqua medietatem sivi haveant faciendum quod voluerint; et ipsa medietatem de ipso vino quod in parte suprascripte ecclesie evenerit reponant illut in organeis da vino, quod pars ipsi ecclesie ibidem eis atsignaverint; et ipsis organeis per omni anno per illis fiat conciata et studiata et ipso vinum faciat salbum donec illut inde tollere faciant partes suprascripte ecclesie absque ingne et gente puplica; pomis vero que per annum ibi sunt suo tempore illas colligant et inclitam medietatem inde deant ad ipsum missum, reliqua medietatem sivi haveant; ipsum missum dum pro ipsis frudiis ibidem steterit recipiendis illi eum nutriant et equum suum secundum illorum fuerit possivilitatem et palmentatica ei deant sicut consuetudo est. et potestatem haveant ipse abbas vel pars suprascripte ecclesie per omni anno perquirere tota suprascripta traditione si esset vona lavorata et studiata sicut prescriptum est et, si non invenerit eam vona lavorata et studiata sicut suprascriptum est, liceat inde pignerare usque at legem. et quale tempore ipsa traditione tenere et lavorare noluerint aut non potuerint, tunc inclita suprascripta traditione vona lavorata et cultata et unde meruerit clusa et ipso vacuo pastenatum et surtum sicut meruerit cum redita et palmentum que illis diebus habuerit et cum ipsis organeis da vino, que pars ipsius ecclesie ibidem eis atsignaverint, remittant at potestatem suprascripti abbati vel in partibus suprascripte ecclesie faciendum ex eo quod voluerint, et illis liceat inde exire cum omnibus rebus suis movilibus et ire quod voluerit sine contrarietate de partibus suprascripte ecclesie. et per comvenientia ipse Landenolfus guadiam ipsi abbati dedit et fideiussorem ei posuit Petrus filius quondam Alfani de ipso loco, et per ipsam guadiam obligavit se et eius heredes, si sicut superius scriptum est ipsi abbati eiusque successoribus vel in pars suprascripte ecclesie non adimpleverint et suprascripta vel ex eis quicquam removere aut contradicere presupserint, per ipsam guadiam obligavit se ipse Landenolfus et eius heredes componere ipsi abbati eiusque successoribus vel in pars suprascripte ecclesie triginta auri solidos constantinatos. Et taliter tibi Iohanni notario scribere precepi. S. + Ego qui supra Iohannes iudex. S. + Ego Iohannes notarius me subscripsi. S.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. 09, 62-65, Estratto da ALIM


Languagelat.
Places
  • [Salerno]
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.