useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis 090021
Signature: 090021
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1066, Montaperto
  
x
+ In nomine Domini. Anno ab incarnatione domini nostri Iesu Christi millesimo sexagesimo septimo et tricesimo anno principatus domni Landolfi et undecimo anno principatus domni Pandolfi filii eius gloriosi principibus, mense decembrio quinta indictione. Ideoque nos i sumus Iohanne presbiter filius Risi presbiteri et Pandu et Alferi germani et filii cuidam Trupualdi et Maraldu gennero Petri, i toti sumus residentes in castello Monte Aperto, declaramus nos havere una pecia de rebus in loco ubi Tofarola dicitur in pertinentiam de supradicto castello, nobis pertinentem per reditatione iusta legem da supradictis genitoribus nostris quam et supradicto socero et per monimen quod aput nos firmatum retinemus; modo vero congruum nobis est eadem pecia de rebus donare Amati iudici filio cuidam U[r]si de iamdicto castello. ideo, dum nobis congruum esset, videtur bonam etenim mea[m] voluntatem quatenus et pro firmam stabilitatem interesset Godini iudicem et alios idoneos homines subscriptos testes, per hanc quoque videlicet cartula donamus adque concedimus tivi supradicto Amati iudici integra eadem pecia de rebus, quod nos supradicti Iohanne presbiter et Pandu et Alferi et supradictus Maraldu patefecimus havere pertinentem in supradicto loco ubi Tofarola dicitur sicut videtur per hec finis: de una parte fine rebus Rackisi filii cuidam **** ; de alia parte fine rebus de herede Risi; de tertia namque parte fine rebus tuaque Amati iudicis; de quarta namque parte fine rebus Poti et Iohanni veri germani et filii cuidam Iohanni, et per circuitum termiti positi et qualiter vadit in supradictas prioras fines. infra vero omnes supradictas finis, qualiter superius legitur, nobis qui supra Iohannes presbiter et Pandu et Alferi et Maraldi nec ad heredibus nostris neque quarta parte exinde uxori nostre nec cuicumque alteri homine ad avendum non aliquit exinde reservavit set una cum inferius et superius cum viis et anditis suis, una cum omnibus suis pertinentjiis trasactivo illut tivi donavimus ad semper havendum et possidendum tam tu supradictus Amatu iudex quam et tuis heredibus. unde pro confirmandam adque constabiliscendam hanc nostra donatione, velut prelegitur, suscepimus nos inde a te secundum legem launegilth mantellum unum, et michi supradicto Iohanni presbiteri dece dinari boni, quam et nobis supradictis germanis Pandi et Alferi sex dinari boni, similiter michi supradicto Maraldi unu palmentum velut inter nobis convenietia fuit propter nostra utilitatem peragendum. ea ratione bidelicet ut amodo et semper tu supradictus Amatu iudex quam et tuis heredibus eadem nostra donatione velut prelegitur havere et possidere deveatis securiter et exinde faciatis omnia quod volueritis sine contradictionem nostram et de nostris heredibus et de sine cuiuscumque a nostris partibus requisitionem, quod, si aliquando tempore nos qui supra Iohanne presbiter et Pandu et Alferi et Maraldu aut nostris heredibus tecum predicto Amatu iudice vel cum tuis heredibus per qualivet inventa rationem vobis causare aut contendere presupserimus, volendum aliquit contrare vel amminuare aut si hoc retornare seu removere quesierit, ideo hante omnia decem solidi constantinati aurei boni nos supradicti Iohanne presbiter et Pandu et Alferi et Maraldu tibi supradicto Amati iudici et ad tuis heredibus vel ad illius homini cui hunc datum in manum paruerit componere obligamus et in antea exinde adversus vos vacui et taciti et contenti maneamus per eadem obligata pena. igitur autem obligamus nos qui supra Iohanne presbiter et Pandu et Alferi et Maraldu tibi iamdicto Amati iudici et ad tuis heredibus obligamus nostris heredibus ut omni tempore antistare et defendere deveamus ab omnibus hominibus ab omnique partibus, una cum omnibus suis remeliorationibus secundum Langobardorum legem; de colludio autem, si a vos pulsati fuerimus, ad sanctam Dei evangelia nos vobis satifaciamus, et hanc cartula donationis omni tempore firmam stabilemque persistam. Quam te Landolfus notarius taliter scrivere rogamus. Actum castello Monte Aperto. Feliciter. S. + Ego qui supra Godini iudex. + Ego Bassu.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. 09, 77-79, Estratto da ALIM


Languagelat.
Places
  • Montaperto
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.