useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis 090028
Signature: 090028
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1067
  
x
+ In nomine Domini. Vicesimo quinto anno princibatus domni nostri Gysulfi glorioso princebs, mensis agustus quinta indictione. Ego Rainaldus filius quondam Iohannis de Paliaria clarifico me havere rebus da genitore et da genitrice mea in iamdictum locum Paliaria et per aliis locis et per preceptora, et congruum michi est per vona combenientia et pro remedium aneme mee et meo genitori et genitrici inclitas suprascriptas res offero in m[ona]steri Sancti Archangeli, qui situs est in mons Corace de Cilentus, cum eis terris, castanie, harboribus et pomis ubicumque vel quommodo[cumque] per qu[ali]scumque ratione rebus michi est pertinentes per totus Ci[lentus], cum omnia intus ipsas rebus abente et vice de biis securo [nomine habea]t iamdicta eclesia et abbas et rector heidem monasteri, [ad faciendum] omnia quod exinde boluerit sine omni contrarie[tate de omnibus] hominibus de inclita mea sortione sicut michi co[ngruum fuit; et qua]ndo abbas et rector ipsius monasteri inde boluerit [au]tores vel defensores per seipsum, fiat exinde autori et de[fen]sori qualiter boluerint inde causandum et finem faciendum. et si sicut scripta vel ex eis quicquam remobere vel contrare aut retroare illud quesierimus per nos vel per summissa me a et sive per apposita persona, per combenientiam obligo me ego Rainaldus et meis heredibus at componendum in parte iamdicta eclesia et ad abbas et rector ipsius monasteri vel cui scriptum istum pro vice de ipsa eclesia in [m]anus paruerit viginti solidi auri costantini et que supra legitur in predicto hordine firme et stavile permaneat. unde pro cucta que supra legitur adimplendum, ego Rainaldus guadiam exinde tivi domno Petrus abbas et Lando atbocatore eidem monasteri dedimus et fideiussore exinde vobis posui Iohannes filius quondam Petrus Musiriccla. Quod scripsi ego Sammarus presbiter et notarius et interfui. S. + Ego Achinu presbiter. + Signum manum Guidolfio filius quondam Aleghisi clerici.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. 09, 97-98, Estratto da ALIM


Languagelat.
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.