useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis 090030
Signature: 090030
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1067, Lucera
  
x
+ In nomine Domini. Domno Constantino divina gratia imperatore augusto Deo propitius hoctabo ann[o imperii eius, men]se augusto quinta indictione. Ideoque ego vir nomine Alberto filius cuidam ****** qui sum commorantes intus cibitate Luceria, clarefacio enim quoniam habeo uno pastino in escla illa pars flubio Perticata que non mu(l)tum distat longe ab an(c) prefata urbem Luceria, et quem isdictus pastino a predicto Iohanne filio Rusandi per cartulam emtionis illum resideo. nunc autem pro meis utilitatibus peragendum eadem pastino michi vendere congruum est, quam et ego mulier nomine Margarita filia ***** et uxor supranominati Alberto declaro enim me quartam partem abere in ipso predicto pastino et in omnibus rebus et facultatibus ipsius iamdicti Alberto vir meus, quam ille michi emisit per suum scriptum murgincahp ab illo michi traditum atque firmatum, quem isdicta quarta pars que preceptura erat de ipso pastino unanimiter cum ipso predicto viro meo ad communiter nobis vendere congruum est. set audientes nos ea que in series legis Langobardorum scriptum est, ut mulier sine notitia iudici aut sine consensu parentum suorum vel illi in cuius mundio fuerit de rebus suis nichil stavile facere potuerit, pro hoc obsecrare cepi eundem vir meus quam et Georgi tiano meo ut in anc vinditionis nostre cartulam michi fieret consentientes, at illi consentientes fuerunt; interea unam cum supradicto vir meus et iamdictis parentibus adque consentientibus meis presentiam Teudemari magnifico iudice ibimus et hanc causam per hordinem ei intimavimus ut michi nominate mulieres firmam vindendi tribueret licentiam. predictus iudex, dum hoc audisset, cepit me diligenter inquirere ne forte ab ipso viro meo aut a quabis hominem aliquam pateret violentiam; ego vero eius presentia vona mea indicavi esse volumtatem absque ullam violentiam; prefatus iudex, dum me absque ullam violentia esse conspexisset et bona mea sic agnobisset volumtate, ideo firmam vindendi tribuit licentiam. post accepta namque licentiam ab eodem iudice et iusta legem consentientem michi ipse vir meus et iamdictis parentibus adque consentientibus meis qui in eadem cartula una nobiscum manus imposuerunt, sic nobis congruum esse videtur, vona etenim mea volumtate coram presentiam supradicti Teudemari iudice et subscriptorum testium vindedimus tibi Urso filio Landolfi integrum et funditus ipso iamdicto pastino que abet fines: de prima pars quod est a medio limite et fine ipso pastino de Iohanne filio Petronie, inde sunt at iustum mensuratum hominis mediocris persona qualiter in ipsa porta consignatum est numero passus triginta; de secunda pars quod est a medio limite et fine ipso pastino de Iohanne de Anatre, inde sunt passus qua(d)raginta et duo; de tertia vero pars quod est a medio limite et fine ipsa terra Bonizo, inde sunt passus triginta; de quarta autem pars quod est a medio limite et fine ipsa terra de Iohanne filio Mule, inde sunt usque in prioras fines passus quadraginta et duo; inter iste namque finis et mensure que superius cernitur et legitur de fine in fine quantum infra claustrum est in ipso pastino. unde nec nobis neque ab eredibus nostris, verum etiam neque at nullum quempiam hominem ibi aliqua portione reserbavimus requirendi, set qualiter edificiatum est eadem pastino una cum mediis limitibus et cum biis et anditis suis et cum legitima trasita et exita sua, cum bobes et carru per medio limite de ipsa terra de Vonizo et de ipsa terra de Iohanne filio Mule et perexiit in ipsa bia que pergit contra ipso bado de ipso mulino de Poto et cum omnia infra se abentes integrum ipso pastino venundedimus tibi cui supradicto Urso emtorem nostrum possidendum. de quo pro constabiliscendam tibi hanc nostra venditionem manifesti sumus quod a presentem recepimus a te Urso emtorem nostrum uno solido de auro bonum sclifatum et duo tarini boni per caput, finitum dicimus aput nos receptum abere ipsum predictum pretium. ea scilicet ratione ut amodo et semper eadem nostra venditionem integram sicut supra legitur abere et possidere baleatis et faciatis exinde quemammodum tibi tuique heredibus placuerit sine contradictione nostra et de nostris heredibus requisitione. unde guadia tibi dedimus et mediatorem tibi posuimus Georgi filium quoddam ***** et obligamus nos et nostris heredibus tibi Urso emtori nostro tuique heredibus ut hanc nostra vinditionem uti prelegitur nos vobis ab omnibus hominibus ab omnique partibus antistare et defendere debeamus eam vobis perinbitis; quod si noluerimus aut si nos ipsis per qualiscumque modis vel ingenium illut tornare aut remobere quesierimus, primis omnium questio et causatio nostra inanis et tacita sint et viginti aurei solidi sclifati penam vobis vestrisque heredibus nos et nostris heredibus componere obligamus in eadem guadia et per districtum ipsum mediatorem, qui se tribuit vobis ad pignerandum omnia sua pignera legitima et inlegitima, tamdiu donec perinbitis adimpleamus vobis ea que superius scriptum est. Quem te Urso diaconus et notarum hanc cartulam nostre venditionis ascribere rogabimus, qui et interfuit. Actum in civitate Luceria, indictione. Feliciter. S. + Ego Tedemari iudice. + Ego Iohanne. + Ego Iohannes.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. 09, 101-104, Estratto da ALIM


Languagelat.
Places
  • Lucera
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.