useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis 090031
Signature: 090031
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1067, [Capaccio]
  
x
+ In nomine Domini. Vicesimo sexto anno principatus domni nostri Gisulfi gloriosi principis, mense septembri sexta indictione. Ego Petrus filius quondam Mauri su[b]diaconi clarifico me habere rebus in locum Trintinaria et in locum Ridilianum ubi proprio Monticellum dicitur et in locum Pazzano per finis et bocabulis eiusdem locis seu et per aliis locis Caputaquensis et casis constructis cum vice de cisterna intus castello vetus Caputaquis, et sunt ipsis rebus terris cum vineis et terris laboraturie et aquaria cum saliceta et t[er]ris cum arboribus pertinentes michi a parte suprascripti genitori meo seu et per meis rationis. nunc autem congruum est michi per bonam convenientiam totum et integrum illut thignare ad Petrum diaconum et Grimoaldum et Pinninum germanos et fratres mei insobrini et filii quondam Iohanni, sicut lex et consuetudo decurrit per finibus Caputaquis de rebus thignate, et dum id[o]nei homines interessent, per convenientiam, per anc videlicet cartulam thignabi vobis suprascripti germani cuncta res mea st[a]bilem quantum quantoque michi est pertinentes per finibus Caputaquis et per acto Trintinara, cum casis et vice [mea] de cisterna coniuncta cum ipse case, cum introitu et exitu et vice de vie sue et platea cum strictolis et anditis, cum[...]talis et stillicidia sua cum inferius et superius suos et cum omnia intus ipsis iamdictis casis et cisterna et rebus abentibus omnibusque ex eis pertinentibus. in e(a) videlicet ratione ud amodo et semper sit in potestate mea et de meos eredes at tenendum et laborandum et frudiandum et de ipso frudio faciendum omnia quod voluerimus; similiter et de ipse case et vice mea de iamdicta cisterna, absque omnes contrarietates cuiquam hominibus. tantum si daturum vel venditurum illut vel exinde abuerimus, no(n) abeamus licentiam halicui illut vel exinde dare per quamvis modis, nisi prius scire faciamus vos omnes supranominati germani et heredum vestrorum per tertium constitutum usque dies triginta sex. si volueritis vos et eredum vestrorum illos emere, detis exinde michi vel ad eredum meorum quemammodum in illis diebus iustum fuerint ad idoneis ominibus appretiatum, sin autem post ipsa constituta potestatem abeam ego vel eredum meorum illut vel exinde dare cui voluerimus, absque con[trarietate vestra] vel eredum vestrorum aut cuiquam ominibus. et si pro quacumque causa ego vel meos eredes de ac terram Caputaquis [exierimus], tunc totis ipsis rebus et casis cum cisterna at vestras et de vestris eredibus redeant potestatem; et si in ac terra re[versi fuerimus] ad abitandum, tunc totis ipsis rebus et casis cum vice mea de iamdicta cisterna, qualis in illis diebus eos invene[rimus, thin]gamus et abeamus illut in omni ordine et ratione quemammodum superius declaratum est. et per convenientiam [guadiam vobis] Petri et Grimoaldi pro vice vestra et de iamdicto Pinnino germano vestro dedi et fideiussorem vobis posui Petrus filius quondam Al[feri] et, si sicut superius legitur illut vobis suprascripti germani et vestris heredibus non adimplebero et suprascripta vel ex eis quicquam remobere vel [contradice]re presumsero, per ipsam guadiam obligo me ego iamdicto Petro et meos eredes componere vobis suprascripti germani Petri, Grimoaldi et P[inn]ino vel ad vestros eredes quinquaginta auri solidos constantinatos et qualiter superius dictum est adimplere. Et taliter scripsi ego [Ma]raldum [cl]ericum et notarium qui interfui. S. + Ego Romoald presbiter. + Ego Disidius subdiaconus.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. 09, 105-107, Estratto da ALIM


Languagelat.
Places
  • [Capaccio]
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.