useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis 090037
Signature: 090037
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1067
  
x
+ In nomine Domini. Vicesimo sexto anno princibatus domni nostri Gysulfi glorioso princebs, mense nobember sexta indictione. Nos Iohannes filius quondam Maius et Maria filia quondam Ursus, qui sumus sobrini frater et soror, clarificamus nos abere integre nostre sortiones de rebus nostris in Laurjiana et per aliis locis Lucanie, et congruum nobis est unanimiter ab amorem omnipotenti Domino et remedium anime nostre integra scripta res, nobis pertinentibus undecumque vel quomodocumque per qualiscumque ratione nobis inbentus dederit nobis rebus nostris pertinentibus, offerimus illud in ecclesia monasterii Sancti Fabiani que in Casacastri esse fundata dicitur. et ydeo coram Maurus viscomes et eiusque licentiam et aliorum vonorum hominum subscriptorum testium firmamus scriptas nostras rebus sicut iam superius declaravimus per tota fine Lucanie et Cilenti, cum omnia infra se habentibus omnibusque ex eas pertinentibus et nostris successionibus cum aquis finis et vice de viis, securiter semper pars ipsa ecclesia illud abendum dominandum possidendum et omnia ex eas faciendum, quod pars ipsa ecclesia placuerit et rectores prephati monasterii. de qua per combenientiam ego eidem mulier una cu(m) ipso advocator et mundoald meus et ego Iohannes gudiam dedimus ad ipsum adbocatori prephati monasterii Landus nomine et fideiussore exinde posuimus Petrus filius quondam Iohanne de Sanco Martino et per ipsam gudiam obligamus nos et nostris heredibus semper defensandum scripta res ad prefata ecclesia da omnes homines et, quando pars ipsum monasterium voluerit per se et cum abbocatori ipsa ecclesia ipsa scripta res defendere, licentiam habeat cum omnibus moniminibus et cum vice de moniminibus quas inde abere et ostendere potuerit. quod si taliter nos iamdicti virum et mulier, qui frater et soror sumus, et nostris heredibus ad pars prephatum monasterium non adimpleberimus et aliquit exinde minuare vel remobere voluerimus per nos vel per summissas nostras, per ipsam gudiam obligamus nos ego mulier per largitate de ipso mundoald meus et nostris heredibus cum ipsa summissas nostras ad componendum ad pars prefati monasterii et rectores eadem ecclesia et cui videlicet scriptum nostre offertionis pro vice eadem monasterii in manus paruerit quinquaginta solidos auri costantini et que supra legitur in scripto hordine firmiter permaneat. Et taliter scribsi ego Landus presbiter et notarius per rogum superdicti viro et mulier et licentiam [prefa]to viscomes et interfui. S. + Signum manum qui supra Maurus viscomes. + Ego Lando presbiter.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. 09, 122-124, Estratto da ALIM


Languagelat.
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.