useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis 090047
Signature: 090047
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1068
  
x
+ In nomine Domini. Vicesimo sexto anno princibatus domni nostri Gysulfi glorioso princebs, mensis martius sexta indictione. Nos Radoaldus filius quondam Petri et Rigale qui sumus frater et soror clarificamus nos habere rebus a predicto nostro genitore et congruum nobis est uniter venumdare exinde tibi domno Petrus abbas Sancti Arhchangeli in loco qui dicitur Magisi per as mensura: sicut descendit per ipso riatello orientali parte abet passus ducenti et de subtus abiente passus centu et de alio latere ascendente sunt et exinde passus centu septuaginta tres, et de superna pars abiente in prima fine sunt passus centu viginti unum ad iusto passu. infra superscriptos passus venumdamus integra medietate et ad iusto passu, et ipsa medietate venumdamus tibi iamdicto Petrus abbas cum omnia infra se habentibus et vice de viis, securiter semper tu iamdictus abbas et tuosque posteros tecum adesset Landus advocator eidem monasterio securamus scripta medietate de cumtas res, ut pars ipsum monasterium et eiusque rectores faciatis que volueritis. et pro firmam stavilitate recepimus nos amborum frater et soror a te prephatus abbas auri solidos octo in omni deliveratione. de qua per combenientia nos Rodoald et Rigale cum ipso advocatori et mundoald uniter gudiam tibi domno Petrus abbas tecumque esset Landus advocator dedimus et fideiussorem tibi posuimus Abalsamus filius quondam Urso de Camilla, et per ipsam gudiam obligamus nos et nostris heredibus semper defensandum scripta rebus sicut dictum tibi Petrus abbas et tuosque posteros et pars ipsum monasterium da pars uxoris et consortes nostros et da omnes homines; et quando per vos ipsos volueritis exinde esse defensores, licentiam habeatis cum omni monimine quas inde abueritis qualiter volueritis exinde causetis et finem faciatis. quod si taliter omnia nos iamdicti frater et sorori et nostris heredibus tibi iamdicto abbas tuosque posteros et pars ipsum monasterium non adimpleverimus et aliquit exinde minuare vel remobere voluerimus per nos vel per sumissus nostras, per ipsum gudiam obligamus nos iamdicti frater et soror et nostris heredibus ad componendum tibi prephatus abbas tuosque posteros et ad pars ipsum monasterium et cui scriptum ipsum pro vice vestra in manus paruerit quinquaginta solidos aurei costantini et que supra legitur firmiter permaneat. ego autem scripta Rigale non mireris quia dixi super advocator et mundoaldus quia omnia per memetipsa egi, quia illius etatis me esse confiteor cui nec tutori nec curatoribus auxilium esse indiget. Quod scribsi ego Landus presbiter et notarius et interfui. S. + Signum manum Urso filius quondam Citro. + Ego Achinu presbiter.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. 09, 145-147, Estratto da ALIM


Languagelat.
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.