useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis 090050
Signature: 090050
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1068, [Salerno]
  
x
+ In nomine Domini. Vicesimo septimo anno principatus domni nostri Gisulfi gloriosi principis, mense aprili sexta indictione. Ante me Petrum iudicem Petrus et Guaiferius germani filii quondam Guaimarii comitis coniuncti sunt cum Desideo filio quondam Ferrandi clerici, et ipsi germani Petrus et Guaiferius clarificaverunt sibi pertinere due pecie de terris que sunt foris hanc Salernitanam civitatem in loco Nucerie ubi proprio Malluni dicitur, et eas esse dixerunt per fines et mensuras iusto passu hominis mensuratas. prima pecia de terra que ad lavorandum retinet Iohannes qui dicitur Ursola: a parte occidentis finis via et passus septuaginta septem; a parte meridiei finis medio limite et passus sexaginta; a parte orientis similiter finis medio limite et passus sexaginta unum, et ab inde vadit in partem septemtrionis secus viam passus decem et octo; ab ipsa parte septemtrionis finis alia via passus sexaginta. secunda vero est terra cum abellaneto: a parte orientis finis via passus triginta duo; a parte septemtrionis passus quadraginta duobus; a parte occidentis et passus triginta unum et cubitum; a parte meridiei et passus quadraginta quinque et medium. et sicut ipsis germanis Petro et Guaiferio congruum fuit bonis eorum voluntatibus, per convenientiam, per hanc cartulam venumdederunt ipsi Desideo totas et integras suprascriptas duas pecias de terris per iamdictas fines et mensuras quas ut suprascriptum est sibi clarificaverunt pertinere, cum omnibus que intro eas sunt cunctisque suis pertinentiis et cum vice de ipsis viis. ea ratione ut semper sit in potestate ipsius Desidei et heredum eius et liceat illum et eius heredes de eo facere quod voluerint, et propter confirmationem huius venditionis ipsi germani Petrus et Guaiferius susceperunt ab eodem Desideo statutum pretium auri tarenos bonos sexaginta in omni deliberatione, sicut inter eos convenit. et per convenientiam ipsi germani Petrus et Guaiferius guadiam ipsi Desideo dederunt et fideiussorem ei posuerunt Landolfum filium quondam Landonis comitis, et per ipsam guadiam obligaverunt se et suos heredes semper defendere ipsi Desideo et illius heredibus integrum illud quod ei venumdederunt sicut suprascriptum est ab omnibus hominibus, et tribuerunt ei licentiam ut, quando ipse Desideus et suos heredes voluerint, potestatem habeant illud per se defendere qualiter voluerint cum omnibus munuminibus et rationibus quas de eo ostenderint. et si sicut superius scriptum est ipsi germani Petrus et Guaiferius et eorum heredes ipsi Desideo et illius heredibus non adimpleverint et suprascripta vel ex eis quicquam removere aut contradicere presumpserint, per ipsam guadiam obligaverunt se et suos heredes componere ipsi Desideo et illius he[redibus] triginta auri solidos constantinatos et sicut superius scriptum est adimplere. Et taliter tibi Iohanni notario scribere precepi. S. + Ego qui supra Petrus iudex. S.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. 09, 154-155, Estratto da ALIM


Languagelat.
Places
  • [Salerno]
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.