useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis 090056
Signature: 090056
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1068, [Salerno]
  
x
+ In nomine Domini. Vicesimo septimo anno principatus domni nostri Gisulfi gloriosi principis, mense maio sexta indictione. Ante me Siconem comitem et iudicem Raidulfus presbiter filius quondam Dumnelli et Petrus filius eius et Alferada uxor ipsius Petri filia quondam Rodi de loco Valnearia coniuncti sunt cum Maraldo clerico filio Amati presbiteri et cardinalis huius Salernitani archiepiscopii, et ipse Raidulfus clarificavit se olim inter ipsum Petrum et ****** filios suos distribuisse res suas de ipso loco Valnearia, ex quibus medietatem dedisse uni filio suo et medietatem alteri, inter quas esse dixerunt quattuor pecias terrarum. primam ex eis cum arbusto in eodem loco ubi dicitur ad Puteum per fines et mensuras: a parte orientis finis mediam sepem et iuxta eam intra ipsam terram mensuratos passus sedecim; a parte meridiei finis viam publicam que ducit ad ecclesiam Sancti Archangeli et per eam mensuratos passus triginta; a parte occidentis finis mediam sepem et iuxta eam intra ipsam terram mensuratos passus duodecim; a parte septemtrionis finis res ecclesiæ illorum Beatæ virginis Luciæ quæ in eodem loco constructa est et passus undecim usque unum terminum qui ibi fixus est, et revolvit in ipsam partem septemtrionis passus sex, et revolvit in ipsam partem orientis passus decem et septem usque suprascriptam priorem finem. secundam similiter cum arbusto et pomiferis intra quam sedilia habetur per fines et mensuras: a parte occidentis finis mediam sepem et passus quadraginta et unum; a parte meridiei similiter finis mediam sepem et passus decem et hocto; a parte orientis finis mediam sepem et passus quadraginta et septem recte mensuratos; a parte septemtrionis simili modo finis mediam sepem et passus quindecim; et esse eam dixerunt in eodem loco ut prelegitur super ipsa ecclesia Sanctæ Luciæ. tertiam cum arbusto et castaneto in eodem loco ubi ad Varaianne dicitur per fines et mensuras: a parte occidentis passus decem et septem; a parte septemtrionis finis mediam sepem et passus quadraginta et septem; a parte orientis finis medium limitem et passus viginti quattuor; a parte meridiei passus quadraginta et hocto. quartam cum castaneto et insiteto ibique propinquam que dicitur da la Compara per fines et mensuras: a parte septemtrionis finis sicut termini discernunt et passus centum triginta quattuor; a parte orientis finis mediam serram et passus viginti et tres; a parte meridiei recte mensuratos passus centum viginti nobem; a parte occidentis finis aliorum et passus viginti, omnibus suprascriptis mensuris iusto passu hominis mensuratis. et sicut ipsi Petro et iamdictæ Alferadæ, cui de omnibus rebus ipsius Petri per illius datum quartam partem pertinere dixerunt, congruum fuit, sponte per hanc cartulam, ipse tamen Petrus cum consensu ipsius genitoris sui, vendiderunt suprascripto Maraldo integram medietatem de suprascriptis quattuor peciis per suprascriptas fines et mensuras, cum omnibus quæ intra eam sunt cunctisque suis pertinentiis et cum vice de ipsis viis et de aliis viis suis et cum integra tertia parte de suprascripta ecclesia Sanctæ Luciæ et de omnibus rebus stabilibus et mobilibus ipsi ecclesiæ pertinentibus. ea ratione ut semper sit in potestate ipsius Maraldi et heredum eius et liceat illum et eius heredes de eo facere quod voluerint. et propter confirmationem huius venditionis susceperunt ab ipso Maraldo statutum pretium tarenos bonos ex presenti Amalfitanorum moneta quadraginta in omni deliberatione. et per convenientiam suprascriptus Raidulfus presbiter et ipse Petrus filius eius et Alferada guadiam ipsi Maraldo dederunt et fideiussores ei posuerunt semetipsos et per ipsam guadiam obligaverunt se et suos heredes semper defendere ipsi Maraldo et illius heredibus integram suprascriptam venditionem ab omnibus hominibus et tribuerunt ipsi Maraldo licentiam ut, quotiens ille et eius heredes voluerint, potestatem habeant eandem venditionem per se defendere qualiter voluerint, cum omnibus moniminibus et rationibus quas de ea ostenderint. et si sicut superius scriptum est ipsi Raidulfus et Petrus et Alferada et eorum heredes ipsi Maraldo et illius heredibus non adimpleverint et suprascripta vel ex eis quicquam removere aut contradicere presumpserint, per ipsam guadiam obligaverunt se et suos heredes componere ipsi Maraldo et illius heredibus viginti auri solidos constantinatos et sicut superius scriptum est adimplere. suprascripta vero fecerunt ipsi Raidulfus et Petrus et Alferada secundum legem et consuetudinem Romanorum, ipse tamen Petrus cum consensu ipsius genitoris sui et ipse Maraldus similiter suprascripta fecit per absolutionem ipsius genitoris sui. verumtamen memoramur ut suprascripti Raidulfus et Petrus et eorum heredes dividant integras suprascriptas quattuor pecias in duas sortes iusta ratione cum vice de viis suis et prius ipse Maraldus et eius heredes compreendant ex ipsis sortibus unam qualem voluerint, quia taliter inter eos convenit per suprascriptam guadiam et obligationis pænam. superius vero inter virgulos in uno loco legitur septemtrionis et in alio moneta. Et taliter tibi Grimoaldo notario scribere precepi. S. + Ego qui supra Sico comes et iudex.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. 09, 172-174, Estratto da ALIM


Languagelat.
Places
  • [Salerno]
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.