useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis 090102
Signature: 090102
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1071, [Salerno]
  
x
+ [In] nomine domini nostri Iesu Christi. Anno vero ab incarnatione eius millesimo septuagesimo primo et vicesimo nono anno principatus domni nostri Gisulphi gloriosi principis, mense februario nona indictione. Dum coram presentia domni Leonis religiosissimi abbatis monasterii Sancte et individue Trinitatis, quod constructum est foris hanc Salernitanam civitatem in loco Metiliano, essem ego Petrus iudex cum aliis hominibus, inter quos erat Blacta filia quondam Marini Atrianensis, qui dictus est da lu Por[tu, que fuerat uxor] Mauri Atrianensis cognomento Gran[ita filii quondam Ma]stali, Iohannes mon[ach]us [suprascripti] monasterii ostendit unam cartulam ... . Cum autem suprascripta cartula fuit ostensa, sicut ipsi Blacte congruum fuit, bona sua voluntate, per convenientiam, per hanc cartulam, secundum legem et consuetudinem Romanorum venundedit ipsi domno abbati integram quartam partem de tota ipsa medietate quam sibi et ipsarum filiarum suarum ut suprascriptum est remanserat de omnibus suprascriptis rebus, que ut supra dictum est ipsi Mauro viro suo pertinentes fuerant, ex quibus antea ipsa Blacta et predicte filie sue iamdictam medietatem ipsi domno abbati, sicut suprascripta cartula continet, venundederant, cum omnibus que intra ipsam quartam sunt cunctisque suis pertinentiis et cum vice eius de ipsis viis [et cum] simile portione de ipsa fontana et de omnibus ipsis muniminibus ex ipsis rebus continentibus. ea ratione ut semper integra ipsa quarta pars quemadmodum supra legitur permaneat in ipso monasterio Sancti Leonis et liceat ipsum domnum abbatem et succes[sores eius] et partes suprascripti monasterii Sancti Leonis de ea facere quod voluerint. et propter confirmationem huius venditionis ipsa Blacta suscepit ab ipso domno abbate statutum pretium auri solidos quinquaginta quorum quisque habebat tarenos quattuor de moneta [Amal]fitanorum in omni deliberatione. illud vero aliud quod ipsis alteris hominibus pertinuit, sicut suprascripta cartula divisionis continere videtur, totum pertinet ipsi monasterio Sancti Leonis. et per convenientiam ipsa Blacta secundum eandem legem et consuetudinem [Rom]anorum guadiam ipsi Iohanni monacho pro parte ipsius monasterii Sancti Leonis dedit et fideiussorem ei pro ipsius monasterii parte posuit Maurum qui vocatur Pappacarbone filium quondam Marini, et per ipsam guadiam ipsa Blacta obligavit se et suos heredes semper [defen]dere ipsi domno abbati et successoribus illius et partibus ipsius monasterii Sancti Leonis integrum illud quod eidem domno abbati sicut suprascriptum est vendidit ab omnibus hominibus, et tribuit licentiam ut, quando ipse iamdictus domnus abbas et successores suos et pars ipsius monasterii Sancti Leonis voluerint, potestatem habeant illud quod ipsa Blacta sicut suprascriptum est vendidit per se defendere qualiter voluerint cum omnibus muniminibus et rationibus quas de eo ostenderint. et si sicut superius scriptum est ipsa Blacta et suos heredes ipsi domno abbati et successoribus illius et partibus ipsius monasterii Sancti Leonis non adimpleverint et suprascripta vel ex eis quicquam remobere aut contradicere presumpserint, per ipsam guadiam ipsa Blacta obligavit se et suos heredes componere ipsi domno abbati et successoribus illius et partibus suprascripti monasterii centum auri solidos constantinatos. suprascripta fecit ipsa Blacta ut dictum est secundum eandem legem et consuetudinem Romanorum. Et taliter tibi Iohanni notario scribere precepi. S. + Ego qui supra Petrus iudex. S. + Ego Ademarius notarius me subscripsi. + Ego Iohannes notarius me subscripsi.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. 09, 316-318, Estratto da ALIM


Languagelat.
Places
  • [Salerno]
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.