useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis 090104
Signature: 090104
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1071, Salerno
  
x
+ In nomine Domini nostri Iesu Christi. Anno ab incarnatione eius millesimo septuagesimo secundo et tricesimo anno principatus domni nostri Gisulphi gloriosi principis, mense martio nona indictione. Ante me Petrum iudicem, in sacro Salernitano palatio Stefanus et Leo Atrianenses germani filii quondam Iohannis Atrianensis coniuncti sunt cum Iaquinto et Ademario germani filii quondam Madelmi et cum Adelario filio quondam Romoaldi et cum Iohanne notario filio quondam Aldemarii, et per ipsos germanos Stefanum et Leonem hostensa est una cartula per Iaquintum notarium scriptam nonodecimo anno principatus domni Guaimarii gloriosi principis filii domni Guaimarii, mense septembri quinta indictione. Declaraverant Roderisius filius quondam Roderici et mulier nomine Gemma filia Leoni Zizza, quibus fuerant amboque coniugales vir et uxor, et Leo filius predicti Roderici et mulier nomine Blatta filia Leonis Sfagilla, quibus fuerant similiter vir et uxor, et ipsi Roderisius et Leo et Alferius fuerant germani filii supradicti Rodericii, quondam eis fuerat pertinentem habere terram cum vinea et vacuo et canneto in loco Transboneia ubi Traverse dicitur, finibus Mitilianense, quod ipsi germani fuerat pertinentem habere a parte de ipsis genitore et genitrice eorum, et ipsis predictis mulieribus in ipsa terra pertinentem erat quartam partem per unamquamque a parte de ipsis viribus earum. et erat ipsa terra cum vinea et bacuo et canneto per fines et mensuras: a parte septemtrionis finis Romoaldi consobrino fratre et cognato eorum, inde erant passus quinquaginta quattuor; ab oriente finis media serra, inde erant passus centum; a meridie passus triginta sex; ab occidente passus alii centum, ad iustum passum hominis. et sicut ipsis viribus et uxoribus congruum fuerat, bonis eorum boluntatibus, per ipsam cartulam, ante presentia Grimoaldi comiti et iudici et alios testes donaverant atque ad semper habendum confirmaverant mulieri nomine Blatta filia Stefani qui bocabatur Grossu, que et uxor fuerat suprascripti Iohannis Atrianensis genitorem ipsorum Stefani et Leonis, tota et inclita ipsa res per supradictas fines et mensuras, tamen ipse mulieres per consensum et voluntatem de ipsis viribus eorum in cuius mundium fuerant, ad securiter et firmiter semper ipsa Blatta et suos heredes inclita supradicta eorum donatione habendum, dominandum, possidendum, omnia exinde faciendum quod volerent, sicut ipsa cartula continet in qua suprascriptus Grimoalt comes et iudex et Romoaldus notarius subscripti sunt. Cum autem suprascripta cartula hostensa et lecta fuit, ipsi germani Stefanus et Leo querebant habere viam per res ipsorum Iaquinti et Ademarii et Adelarii et Iohanni notarii pertinentes secus suprascriptam terram cum vinea et vacuo et canneto que suprascripta cartula continet, et secus res monasterii Sancte Marie de Uliaria usque via publica que ascendit a mare. ipsi autem Iaquintus et Ademarius et Adelarius et Iohannes notarius minime eis exinde ipsam viam dare volebant; set cum plurimum ex hoc inter se causassent, sicut inter eos convenit, iudicavi et illos guadiare feci ut ipsi Iaquintus et Ademarius et Adelarius et Iohannes notarius pararent sancta Dei euvangelia, et tunc ipsi Leo et Stefanus per sacramentum secundum legem ad ipsa euvangelia ipsis Iaquinto et Ademario et Adelario et Iohanni notario iurarent, ut a quo ipsa terra, que supradicta cartula continet, per suprascriptas fines et mensuras ipsi Blatte genitrici eorum donata fuerat, sicut ipsa cartula continet, per ipsam viam andassent. nunc autem exinde sunt coniuncti in atrium Beati Petri apostolorum princeps, cappelle huius sacri Salernitani palatjii, et per ipsos Iaquintum et Ademarium et Adelarium et Iohannem notarium parata fuerunt sancta Dei euvangelia et ipsi germani Leo et Stefanus parati fuerunt secundum legem sacramenta ipsa persolbere; set, antequam sacramenta ipsa sicut suprascriptum est fierent, per colloquium meum et aliorum bonorum hominum qui ibidem aderant orta est inter eos convenientia sicut hic supter descrivendum est. ipsi germani Leo et Stefanus tribuerunt ipsi Iohanni notario hocto tarenos bonos ad faciendum ex eis quod voluerit, et per eadem convenientia ipsi omnes Iaquintus et Ademarius et Adelarius et Iohannes notarius tradiderunt et confirmaverunt ipsis germanis Leoni et Stefano vicem de via per ipsas res eorum a completis ipsis centum occidentalis passibus suprascripte terre ipsorum germanorum Leonis et Stefani, que ipsa cartula continet, usque finem suprascripti monasterii et ab inde rectum descendente in partem occidentis per ipsam finem ipsius monasterii usque suprascripta via publica, que sicut dictum est ascendit a mare; et ipsa via, de [qua sicut suprascriptum est] ipsi Iaquintus et Ademarius et Adelarius et Iohannes notarius ipsis germanis Leoni et Stefano vicem tradiderunt et confirmaverunt, semper fiat in omni loco per latitudinem passum unum ad iustum passum hominis mensuratum, a suprascripta terra ipsorum germanorum Leonis et Stefani et usque ad suprascriptam finem ipsius monasterii, et ab inde qualiter rectum sicut suprascriptum est descendit per ipsam finem ipsius monasterii usque suprascripta via publica. ea ratione ut semper sit in potestate ipsorum germanorum Leonis et Stefani et heredum illorum et liceat illos et eorum heredes de eo facere quod voluerint. et per convenientiam ipsi Iaquintus et Ademarius et Adelarius et Iohannes notarius guadiam ipsis germanis Leoni et Stefano dederunt et eis fideiussorem posuerunt Iohannem Atrianensem filium quondam Costantini Atrianensis de Comite Marino, et per ipsam guadiam ipsi Iaquintus et Ademarius et Adelarius et Iohannes notarius obligaverunt se et illorum heredes semper defendere ipsis germanis Leoni et Stefano et illorum heredibus integram suprascriptam vicem de ipsa via, quam eis ut dictum est tradiderunt et confirmaverunt, ab omnibus hominibus et non eam eis et illorum heredibus tollere aut contrare quolibet tempore querant. et si sicut superius scriptum est ipsi Iaquintus et Ademarius et Adelarius et Iohannes notarius et illorum heredes ipsis germanis Leoni et Stefano et illorum heredibus non adinpleverint et suprascripta vel ex eis quicquam removere aut contradicere presumpserint, per convenientiam, per ipsam guadiam obligaverunt se et illorum heredes conponere ipsis germanis Leoni et Stefano et illorum heredibus quinquaginta auri solidos costantinatos et sicut superius scriptum est adinplere. quod superius disturbatum est legitur Leo et quod inter virgulos scriptum est legitur de Uliaria. Et taliter tibi Iohanni notario scribere precepi. S. + Ego qui supra Petrus iudex. S.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. 09, 322-326, Estratto da ALIM


Languagelat.
Places
  • Salerno
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.