useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis 090111
Signature: 090111
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1071, [Salerno]
  
x
+ In nomine domini Dei eterni et salbatoris nostri Iesu Christi. Anno ab incarnatione eius millesimo septuagesimo secundo et tricesimo anno principatus domni nostri Gisulfi gloriosi principis, mense augusto nona indictione. Ante me Siconem comitem et iudicem Iohannes notarius filius quondam Aldemarii coniunctus est cum Andrea aurifice filio Basilii aurificis qui nunc monachus est, et ipse Iohannes clarificavit se habere terram quæ est iscla foris hac civitate in loco Veteri per fines et mensuras iusto passu hominis mensuratas: a parte quasi occidentis est finis flubius qui dicitur Boneia, et passus viginti et sex; a parte quasi septemtrionis et a parte quasi meridiei est finis aliorum; a parte quasi orientis est finis arcaturia molini de quo medietas ipsi Andreæ pertinet, et recte mensurati passus decem et octo. et sicut ipsi Iohanni congruum fuit, sua voluntate, per convenientiam, per hanc cartulam vendidit ipsi Andreæ integram ipsam terram per suprascriptas fines et mensuras, cum omnibus quæ intra eam sunt cunctisque eius pertinentiis et cum vice de via sua. ea ratione ut semper sit in potestate ipsius Andreæ et heredum eius, et liceat illum et eius heredes de eo facere quod voluerint. et propter confirmationem huius venditionis ipse Iohannes suscepit ab ipso Andrea statutum pretium tarenos bonos huius presentis monetæ triginta et duos in omni deliberatione. et per convenientiam ipse Iohannes guadiam ipsi Andreæ dedit et fideiussorem ei posuit Maraldum filium quondam Landolfi, et per ipsam guadiam obligavit se et suos heredes semper defendere ipsi Andreæ et illius heredibus integrum illud quod ei sicut suprascriptum est vendidit ab omnibus hominibus, et licentiam ei ipse Iohannes tribuit ut, quotiens ipse Andreas et eius heredes voluerint, potestatem habeant illud per se defendere qualiter voluerint, cum omnibus muniminibus et rationibus quas de eo ostenderint. et si sicut superius scriptum est ipse Iohannes et eius heredes ipsi Andreæ et illius heredibus non adimpleverint et suprascripta vel ex eis quicquam removere aut contradicere presumpserint, per ipsam guadiam obligavit se et suos heredes componere ipsi Andreæ et illius heredibus viginti auri solidos constantinatos et sicut superius scriptum est adimplere. Et taliter tibi Grimoaldo notario scribere precepi. S. + Ego qui supra Sico comes et iudex.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. 09, 342-343, Estratto da ALIM


Languagelat.
Places
  • [Salerno]
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.