useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis 090136
Signature: 090136
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1072
  
x
Cartula scripta per Iohannem notarium. In nomine domini nostri Iesu Christi. Anno ab incarnatione eius millesimo septuagesimo tertio et tricesimo primo anno principatus domni Gisulfi, mense nobembri undecima indictione. Maurus Atrianensis qui cognominatus erat Boccapicciola filius quondam Iohannis Atrianensis coniunctus fuerat cum suprascripto Iaquinto, et sicut ipsi Mauro congruum fuerat, per convenientiam, per ipsam cartulam donaberat ipsi Iaquinto integram medietatem de tota terra cum aliquantis castaneis et insites in ipso loco Transboneia, quam dixerant ut totam ipsam terra esse per fines et mensuras iusto passu ominis mensuratas: a parte orientis est finis aliorum sicut media sepes discernit, et secus eam mensurati passus undecim; a parte septemtrionis est finis aliorum et finis alteram terram cum insirteto et arbusto, quam ipsi Iaquinto obligata est, et per tota ista parte mensurati passus quinquaginta quattuor; et revolvit in ipsa parte septemtrionis iusta ipsam alteram terram cum arbusto et insitetum quam ipsi Iaquinto ut dictum est obligata est, et passus viginti octo; et revolvit in parte occidentis secus finem aliorum et iuxta viam et recte mensurati passus triginta quinque; ab ipsa parte occidentis est finis aliorum, et passus quinquaginta; a parte meridiei est finis ipsa via, et passus quinquaginta duo, cum omnia intro ipsam medietatem abentibus cunctisque suis pertinentiis et cum vice de ipsis viis, ad faciendum inde ipse Iaquintus et eius heredes quod voluerint, sicut ipsa cartula continet, que scripta est per Iohanne notarium, in qua subscriptus est Sico comes et iudex.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. 09, 395-396, Estratto da ALIM


Languagelat.
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.