useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis 100001
Signature: 100001
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1073, [Salerno]
  
x
+ In nomine domini nostri Iesu Christi. Anno ab incarnatione eius millesimo septuagesimo tertio et tricesimo primo anno principatus domni nostri Gisulfi gloriosi principis, mense ianuario undecima indictione. Ante me Petrum iudicem Maurus Atrianensis filius quondam Leonis Atrianensis coniunctus est cum Petro monacho, presbitero adque decano monasterii Sancte et individue Trinitatis, quod conditum est foris hanc Salernitanam civitatem in loco Metiliano in quo domnus Leo venerabilis abbas preest, et ipse Maurus clarificavit sibi pertinere de duodecim partibus integram unam et mediam de tota ecclesia que construncta est foris hanc predictam civitatem in loco Lucania ubi Tirisinum dicitur, et de omnibus rebus stavilibus et movilibus ipsi ecclesie pertinentibus. et sicut ipsi Mauro congruum fuit, sua voluntate, per convenientiam per hanc cartulam venumdedit ipsi decano pro parte suprascripti monasterii integram unam partem et mediam quam sibi ut suprascriptum est clarificavit pertinere de ipsis duodecim partibus totius suprascripte ecclesie que, ut dictum est, construncta est in suprascripto loco ubi Tirisinum dicitur ad honorem precursoris Domini Iohannis beati Baptiste et de omnibus rebus stavilibus et movilibus ipsi ecclesie pertinentibus, cum omnibus intro ipsam partem et mediam abentibus cunctisque suis pertinentiis et cum vice de viis suis et cum simile portione de omnibus rebus stavilibus et movilibus ipsi ecclesie pertinentibus, necnon et de ipsa ecclesia continentibus. ea ratione ut integram suprascriptam venditionem qualiter suprascriptum est semper sit in potestate suprascripti domni abbatis et successoribus eius et partibus suprascripti monasterii, et liceat ipsum domnum abbatem et suos successores et pars eiusdem monasterii de ea facere quod voluerint, et propter confirmationem huius venditionis ipse Maurus suscepit ab ipso decano pro parte suprascripti monasterii statutum pretium auri tarenos bonos quinquaginta et duo in omni deliberatione. et per convenientiam ipse Maurus, dum ydonei interessent homines, pro parte suprascripti monasterii guadiam ipsi decano dedit et fideiussorem ei pro eiusdem monasterii parte posuit seipsum, et per ipsam guadiam obligavit se et suos heredes semper defendere ipsi domno abbati et eius successoribus et partibus suprascripti monasterii integrum illud quod ipsi decano pro parte suprascripti monasterii venumdedit ut dictum est ab omnibus hominibus et partibus; et ipse Maurus tribuit licentiam ut, quando ipse domnus abbas et suos successores et pars eiusdem monasterii voluerint, potestatem habeant illud per se defendere qualiter voluerint cum omnibus monuminibus et rationibus quas de eo ostenderint. et si sicut superius scriptum est ipse Maurus et suos heredes ipsi domno abbati et eius successoribus et partibus suprascripti monasterii non adimpleverint et suprascripta vel ex eis quicquam removere aut contradicere presumpserint, per ipsam guadiam obligavit se et suos heredes componere ipsi domno abbati et illius successoribus et partibus suprascripti monasterii quinquaginta auri solidos constantinatos et sicut superius scriptum est adimplere. hec suprascripta fecit ipse decanus per licentiam suprascripti domni abbatis, et de tota suprascripta ecclesia que construncta est in onore suprascripti beatis Baptiste Iohannis precursoris Domini sicut suprascriptum est et de omnibus rebus stavilibus et movilibus ipsi ecclesie pertinentibus quartam partem pertinere dixerunt ipsi domno abbati et partibus suprascripti monasterii per alias suas rationes. verumtamen hoc memorari facio quoniam ipse Maurus venumdedit ipsi decano pro parte suprascripti monasterii integram portionem quam ei habere pertinuit de monuminibus ipsi ecclesie et omnibus rebus stavilibus et movilibus ipsi ecclesie pertinentibus continentibus, ad faciendum de eo ipse domnus abbas et suos successores et partes suprascripti monasterii quod voluerint, et semper ipse Maurus et suos heredes ipsam portionem de suprascriptis monuminibus eis defendant per suprascripta guadia et obligata pena in omni ratione sicut suprascriptum est. suprascripto disturbato legitur "Maurus". Et taliter tibi Iohanni notario scribere precepi. S. + Ego qui supra Petrus iudex. + Ego Iohannes notarius me subscripsi. S.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. 10, 3-5, Estratto da ALIM


Languagelat.
Places
  • [Salerno]
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.