useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis 100024
Signature: 100024
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1074, [Capaccio]
  
x
In nomine domini nostri Iesu Christi. Anno ab incarnatione eius millesimo septuagesimo quarto et tricesimo secundo anno principatus domni nostri Gisulfi gloriosi principis, mense ianuario duodecima indictione. Nos Ursu filius quondam Nicolay ... et Disideus presbiter et Nicolaus et Iohanni germani, qui sumus pater et filii, et ego mulier nomine Gaitana filia quondam Stefani, que sum uxor illius Nicolay, coram idoneis ominibus coniuncti sumus cum Iohannes presbitero rectore ecclesie Beati confessori Nicolay, que constructa est subtus castellu vetus Caputaquis, ubi Casa Vetere, et ipsa ecclesia cum omnibus rebus stabilibus et mobilibus ipsi ecclesie pertinentibus pertinet domno Gregorio filio quondam domni Pandulfi filii domni Guaimari principis. et sicut nobis congruum fuit, nostra voluntate, per anc cartula, mercedis causa obtulimus in prefata ecclesia integras omnes res stabiles quecumque nobis aliquomodo pertinentes sunt et fuerint intra civitate noba Caputaquis et per cuncta fine et vocabula et pertinentias Caputaquensis, cum omnibus earum pertinentjiys et cum monuminibus ex eis continentibus. ea ratione ut proprietas omnium ipsarum rerum semper sit in potestate partium suprascripte ecclesie, et partes ipsius ecclesie licentiam habeant de ea facere quod voluerint; usufructum vero earum habeamus nos et liberi nostri legitimi masculi, et easdem res teneamus et utamur atque fruamur rationabiliter ut iustum fuerit, et de ipso usufructu faciamus quod voluerimus. et cetera.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. 10, 82-82, Estratto da ALIM


Languagelat.
Places
  • [Capaccio]
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.