useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis 100025
Signature: 100025
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1074, [Capaccio]
  
x
+ In nomine domini nostri Iesu Christi. Anno ab incarnatione eius millesimo septuagesimo quarto et tricesimo secundo anno principatus domni nostri Gisulfi gloriosi principis, mense februario duodecima indictione. Nos Petrus clericus filius quondam Iohannis et Iaquinta filia quondam Sillicti, vir et uxor, coram subscrivendis testibus coniuncti sumus cum Iohanne presbitero rectore ecclesie Beati confessoris Nicolai, que constructa est subtus et prope castellum vetus Caputaquis ubi Casavetere dicitur, et ipsa ecclesia cum omnibus rebus stavilibus et movilibus ipsi ecclesie pertinentibus pertinet domno Gregorio filio quondam domni Paldulfi filii domni Guaimarii principis. et sicut nobis congruum fuit, nostra voluntate per anc cartula mercedis causa obptulimus in prefata ecclesia integras omnes res stabiles et mobiles que nobis quecumque modo sunt aut fuerint pertinentes intra civitate nobam Caputaquis et foris per cunctos fines et vocabula et pertinentias Caputaquenses cum omnibus earum pertinentiis et cum muniminibus que ex ipsis rebus continentia sunt et fuerint; solummodo eas res in ipsa ecclesia non obptulimus que michi Iaquinte pertinere videntur a parte suprascripti genitoris mei. ea ratione ut proprietas omnium ipsarum rerum quas in iamdicta ecclesia ut dictum est obptulimus et nominatibe unum manuale et psalterium quod ex ipsis rebus nostris a presenti in ipsa ecclesia remisimus semper sit in potestate partium suprascripte ecclesie et partes ipsius ecclesie licentiam habeant de eadem proprietate et manuale et psalterio facere quod voluerint. usumfructum vero earum abeamus nos suprascripti vir et uxor et liberi nostri legitimi masculi et nos et liberi nostri legitimi masculi qui ex nobis sunt et fuerint res ipsas teneamus et utamur atque fruamur ut iustum fuerit et de ipso usufructu faciamus quod voluerimus, et nos et ipsi liberi nostri semper sub dominio et defensione partium suprascripte ecclesie permaneamus quemammodum secundum consuetudinem istius terre liberi omines sub aliorum dominio et defensione manere et esse videntur. et ego et si ex ipsis liberis nostris quispiam clericus fuerit semper in iamdicta ecclesia officiemus ut iustum fuerit; defunctis vero nobis ambobus et ipsis liberis nostris ita ut nullus ex eis masculus de legitimo coniugio supersit, tunc ipse ususfructus extinguatur et ad suam proprietatem redeat. set et si nos et ipsi liberi nostri ex ac terra exeuntes in aliis partibus ad abitandum perrexerimus, tunc similiter ipse ususfructus extinguatur et ad iamdictam suam proprietatem redeat. tantum, si intra octo annos reversi fuerimus ita ut sicut dictum est sub dominio et defensione partium suprascripte ecclesie maneamus, rursus ipsarum rerum ususfructus ad nostram potestatem in suprascripta ratione revertatur; et tamen ego et si quis ipsorum liberorum clericus fuerit, in iamdicta ecclesia officiemus sicut suprascriptum est. et per convenientiam nos iamdicti vir et uxor guadiam suprascripto Iohanni pro parte ipsius ecclesie dedimus et fideiussorem posuimus Iohannem filium quondam Mauri qui dicitur de Bernardo; et per ipsam guadiam obligamus nos et liberos et eredes nostros semper defendere partibus suprascripte ecclesie in iamdicta ratione integrum illud quod in eadem ecclesia sicut suprascriptum est obptulimus ab omnibus ominibus et tribuimus licentiam ut quotiens partes ipsius ecclesie voluerint potestatem abeant illud per se defendere qualiter voluerint cum omnibus muniminibus et rationibus quas de eo ostenderint. et si sicut superius scriptum est nos et liberi et eredes nostri partibus suprascripte ecclesie non adimpleverimus et suprascripta vel ex eis quicquam removere aut contradicere presumpserimus, per convenientiam, per ipsam guadiam obligamus nos et nostros liberos et eredes componere partibus iamdicte ecclesie quinquaginta auri solidos constantinatos. suprascripta vero feci ego iamdicta laquinta secundum legem et consuetudinem Romanorum. verumtamen de suprascripto psalterio et manuale a presenti pars ipsius ecclesie faciat quod voluerit et nullum in eo usumfructum abeamus. suprascripta vero feci ego suprascripta Iaquinta secundum legem et consuetudinem Romanorum. Et duas unius tenoris cartulas anc pro parte ipsius ecclesie et aliam pro parte nostra te Maraldum clericum et notarium scrivere rogavimus. S. + Ego Petrus diaconus. + Ego Iohannes diaconus.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. 10, 83-85, Estratto da ALIM


Languagelat.
Places
  • [Capaccio]
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.