useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis 100026
Signature: 100026
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1074, [Capaccio]
  
x
+ In nomine domini nostri Iesu Christi. Anno ab incarnatione eius millesimo septuagesimo quarto et tricesimo secundo anno principatus domni nostri Gisulfi gloriosi principis, mense februario duodecima indictione. Nos Iohannes et Maurus germani filii quondam Armonis et Roda filia quondam Petri et Gemma filia quondam Ristaldi, quarum ego Roda uxor sum istius Iohannis et ego Gemma uxor sum istius Mauri, coram subscribendis testibus coniuncti sumus cum Iohanne presbitero rectore ecclesie Beati confessoris Nicolai, que constructa est subtus et prope castellum vetus Caputaquis ubi Casavetere dicitur, et ipsa ecclesia cum omnibus rebus stavilibus et movilibus ipsi ecclesie pertinenbus pertinet domno Gregorio filio quondam domni Paldulfi filii domni Guaimarii principis. et sicut nobis congruum fuit, nostra voluntate per anc cartula obptulimus in prefata ecclesia integras omnes res stabiles que nobis quocumque modo pertinentes sunt et fuerint intra civitatem novam Caputaquis et foris per cunctas fines et vocabula et pertinentias Caputaquenses cum omnibus earum pertinentiis et cum moniminibus que ex ipsis rebus continentia sunt et fuerint. ea ratione ud omnium ipsarum rerum proprietas semper sit in potestate partium predicte ecclesie et partes ipsius ecclesie licentiam habeant de ea facere quod voluerint. usumfructum vero earum abeamus nos suprascripti viri et uxores et liberi nostri legitimi masculi et nos et liberi nostri legitimi masculi qui ex nobis sunt et fuerint res ipsas teneamus et utamur atque fruamur ut iustum fuerit et de ipso usufructu faciamus quod voluerimus, et nos et ipsi liberi nostri semper sub dominio et defensione partium suprascripte ecclesie permaneamus quemammodum secundum consuetudinem iptius terre liberi omines sub aliorum dominio et defensione manere et esse videntur; et si ex ipsis liberis nostris quispiam clericus fuerit, semper in iamdicta ecclesia officiet ut iustum fuerit. et nos et ipsi liberi nostri omni anno in festibitate sancti Nicolai demus ad partes suprascripte ecclesie censum tarenos bonos octo de moneta qualis illis diebus per anc terram ierit; defunctis vero nobis omnibus et ipsis liberis nostris, ita ut nullus ex eis masculus de legitimo coniugio superstit, tunc ipse ususfructus extinguatur et ad suam proprietatem redeat. set et si nos et ipsi liberi nostri ex ac terra exeuntes in aliis partibus ad abitandum perrexerimus, tunc similiter ipse ususfructus extinguatur et ad iamdictam suam proprietatem redeat; tantum, si intra octo annos reversi fuerimus ita ut sicut dictum est sub dominio et defensione partium suprascripte ecclesie maneamus, rursus ipsarum rerum ususfructus ad nostram potestatem in suprascripta ratione revertatur et annualiter ipsum censum partibus prefate ecclesie demus sicut suprascriptum est. verumtamen, si quis ipsorum liberorum clericus fuerit et in prefata ecclesia ut dictum est officiet, censum ad partes suprascripte ecclesie non det. et per convenientiam nos suprascripti viri et uxores, tamen nos Roda et Gemma cum voluntate de istis viris et mundoaldis nostris, in qua omnia que in ac cartula scripta et scribenda sunt fecimus, guadiam suprascripto Iohanni pro parte ipsius ecclesie dedimus et fideiussores posuimus nosmedipsos et Isarnu fabrum ferrarium filium quondam *** . et per ipsam guadiam obligamus nos et nostros liberos et eredes semper defendere partibus suprascripte ecclesie in iamdicta ratione integrum illud quod in eadem ecclesia sicut suprascriptum est obptulimus ab omnibus ominibus, et tribuimus licentiam ut, quotiens partes ipsius ecclesie voluerint, potestatem habeant illud per se defendere qualiter voluerint cum omnibus muniminibus et rationibus quas de eo ostenderint. et si sicut superius scriptum est nos suprascripti viri et uxores et liberi et eredes nostri partibus suprascripte ecclesie non adimpleverimus et suprascripta vel ex eis quicquam removere aut contradicere presumpserimus, per convenientiam per ipsam guadiam obligamus nos et nostros liberos et eredes componere partibus suprascripte ecclesie octoginta auri solidos constantinatos. Et duas unius tenoris cartulas, anc pro parte ipsius ecclesie et aliam pro parte nostra te Maraldum clericum et notarium scrivere rogavi qui ininterfuisti. S. + Ego Petrus diaconus. + Ego Iohannes diaconus.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. 10, 86-88, Estratto da ALIM


Languagelat.
Places
  • [Capaccio]
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.