useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis 100030
Signature: 100030
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1074, [Capaccio]
  
x
+ In nomine domini nostri Iesu Christi. Anno ab incarnatione eius millesimo septuagesimo quinto et tricesimo tertio anno principatus domni nostri Gisulfi gloriosi principis, mense martio duodecima indictione. Nos Donatus et Iohannes germani filii quondam Conteri et Letitia filia quondam Iohannis que sum uxor istius Donati et Rocca filia Ursi que sum uxor istius Iohannis coram idoneis ominibus coniuncti sumus cum Iohanne presbitero rectore ecclesie Beati confessoris Nicolai, que constructa est subtus et prope castellum vetus Caputaquis ubi proprie Casavetere dicitur, et ipsa ecclesia cum omnibus rebus stavilibus et movilibus ipsi ecclesie pertinentibus pertinet domno Gregorio filio quondam domni Paldulfi filii domni Guaimarii principis, et sicut nobis congruum fuit, nostra voluntate per anc cartulam mercedis causa obptulimus in prefata ecclesia integram terram cum vinea et vacuo quam nobis habere pertinet foris ipso castello in loco ubi Casubo dicitur per fines et mensuras iusto passu ominis mensuratas: a parte septemtrionis est fines via et prope eam intra ipsam terram recte mensurati passus viginti et unus; a parte orientis est finis terra nostra et per eam mensurati passus quadraginta et duo, et deinde ascendit in partem meridiei sicut media sepe discernit, iusta eam intra ipsam terram mensurati passus viginti et quinque, et revolvit in ipsam partem orientis per mediam sepem iuxta eam intra ipsam terram mensurati passus undecim, et deinde recte ascendit in ipsam partem meridiei passus triginta; ab ipsa parte meridiei est finis terra nostra et recte mensurati passus quattuordecim; a parte occidentis sunt passus nonaginta et quinque usque suprascriptam viam, cum omnibus que intra eam sunt cunctisque eius pertinentiis et cum vice de ipsa via et de muniminibus ex ipsa terra continentibus. ea ratione ut totum et integrum quod in ipsa ecclesia ut dictum est obptulimus semper sit in potestate partium suprascripte ecclesie, et partes ipsius ecclesie licentiam habeant de eo facere quod voluerint. necnon obptulimus in prefata ecclesia integras omnes alias res stabiles nobis quocumque modo pertinentes intra civitatem nobam Caputaquis et foris per cunctas fines et vocabula et pertinentias Caputaquenses cum omnibus earum pertinentiis et cum muniminibus ex ipsis rebus continentibus. ea ratione ut proprietas ipsarum rerum semper sit in potestate partium suprascripte ecclesie, et partes ipsius ecclesie licentiam habeant de ea facere quod voluerint. usumfructum vero earum abeamus nos suprascripti viri et uxores et liberi nostri legitimi masculi, et nos et liberi nostri legitimi masculi qui ex nobis sunt et fuerint res ipsas teneamus et utamur atque fruamur ut iustum fuerit et de ipso usufructu faciamus quod voluerimus, et tam nos quam ipsi liberi nostri semper sub dominio et defensione partium suprascripte ecclesie permaneamus, quemammodum secundum consuetudinem ipsius terre liveri omines sub aliorum dominio et defensione manere et esse videntur; defunctis vero nobis omnibus et ipsis liberos nostris ita ut nullus ex eis masculus de legitmo coniugio supersit, tunc ipse ususfructus extinguatur et ad suam propietatem redeat. set et si nos vel ipsi liberi nostri ex ac terra exeuntes in aliis partibus ad abitandum perrexerimus, tunc similiter ipse ususfructus extinguatur et ad iamdictam suam proprietatem redeat; tantum si intra octo annos reversis fuerimus, ita ut sicut dictum est sub dominium et defensionem partium suprascripte ecclesie maneamus, rursus ipsarum rerum ususfructus ad nostram potestate in suprascripta ratione revertatur. et per convenientiam nos iamdicti viri et uxores, tamen nos mulieres cum voluntate de istis viris et mundoaldis nostris cum qua omnia que in ac cartula scripta et scrivenda sunt fecimus, guadiam suprascripto Iohanni presbitero pro parte ipsius ecclesie dedimus et fideiussorem posuimus Marancium filium quondam *** et per ipsam guadiam obligamus nos et liberos et eredes nostros semper defendere partibus suprascripte ecclesie integrum illud quod in eadem ecclesia sicut suprascriptum est obptulimus in iamdictis rationibus ab omnibus ominibus, et tribuimus licentiam ut quotiens partibus ipsius ecclesie voluerint, potestatem habeant illud per se defendere qualiter voluerint cum omnibus muniminibus et rationibus quas de eo ostenderint. et, si sicut superius scriptum est nos et liberi et eredes nostri partibus suprascripte ecclesie non adimpleverimus et suprascripta vel ex eis quicquam removere aut contradicere presumpserimus, per convenientiam per ipsam guadiam obligavimus nos et nostros liberos et eredes componere partibus suprascripte ecclesie quadraginta auri solidos constantinatos. super disturbatum legitur: "nostra et per eam mensurati". Et duas unius tenoris cartulas, anc pro parte ipsius ecclesie et aliam pro parte nostra te Maraldum clericum et otarium scrivere rogavimus qui interfuisti. S. + Ego Petrus diaconus. + Ego Iohannes diaconus.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. 10, 95-97, Estratto da ALIM


Languagelat.
Places
  • [Capaccio]
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.