useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis 100033
Signature: 100033
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1074, [Salerno]
  
x
+ In nomine domini nostri Iesu Christi. Anno ab incarnatione eius millesimo septuagesimo quinto et tricesimo tertio anno principatus domni nostri Gisulfi gloriosi principis, mense maio duodecima indictione. Ante me Petrum iudicem Falco Vallensis qui Voccella cognominatur filius quondam Giczi Vallensis coniunctus est cum Iohanne monacho monasterii Beati confessoris Nikolay de quo domnus Leo venerabilis abbas preest, quod ipse domnus Leo et Vivus vicecomes filius quondam Petri a nobo construere fecerunt fundamine in terra propria eorum de intra hanc Salernitanam civitatem in plaia montis suptus aquam que da la Palma dicitur, et ipse Falco clarificavit sibi pertinere tres pecias de terris que sunt foris hanc Salernitanam civitatem in loco Flumicello. primam ex ipsis peciis est terram cum arbusto in qua sedilia est per fines et mensuras: a parte orientis finis via cava et intra istam terram prope ipsam viam mensurati passus viginti tres: a parte sentemtrionis finis media sepes et intra istam terram prope ipsam sepem mensurati passus septuaginta unum; a parte occidentis finis medio limite et secus eum mensurati passus sexaginta quinque; a parte meridiei finis limite et media sepes et prope ipsam finem mensurati passus septuaginta usque suprascriptam viam. secundam vero est terra cum arbusto intro quam puteus est, que similiter est per fines et mensuras: a parte septemtrionis est finis via et passus quattuordecim et medium; a parte orientis finis limite et media sepes et intra ipsam terram prope ipsam finem mensurati passus sexaginta duo; a parte meridiei finis via comune et passus sedecim; a parte occidentis finis via comune et passus quinquaginta duo usque priorem finem. tertiam autem ex eisdem peciis est per fines et mensuras et est terra cum arbusto et castaneto ibidem propinquo ubi Pratellum dicitur: a parte septemtrionis est finis ipsa via que ducit inter hanc et suprascriptam secundam peciam et passus viginti tres; a parte orientis finis limite et media sepes set non per totum et passus viginti septem; a parte meridiei finis via que ducit inter hanc et aliam terram cum castanieto ipsius Falconis et passus viginti sex; a parte occidentis finis media sepes et iuxta eam mensurati passus triginta nobem, omnibus suprascriptis mensuras iusto passu hominis mensuratis. et sicut ipsi Falconi congruum fuit, sua voluntate per convenientiam, per hanc cartulam, dum ydonei interessent homines, optulit domino Deo et in portione quam ipsi domno abbati de suprascripto monasterio pertinet integras ipsas tres pecias de terra, quas sibi sicut suprascriptum est clarificavit pertinere per suprascriptas fines et mensuras qualiter suprascriptum est, et integram ipsam terram cum castanieto quam ipse Falco sibi dixit pertinere in plaia montis de eodem loco et totum et integrum aliud quantum eidem Falconi tam per parentum successione quam et quocumque modo habere pertinet in eodem loco et per fines et vocavula et pertinentia ipsius loci de montibus adque planis, cum omnibus intro ipsis peciis et iamdicta terra cum castanieto et illud aliud sunt cunctisque suis pertinentiis et cum vice de ipsis viis et de aliis viis suis, et cum omnibus moniminibus ex ipsis peciis et suprascripte terre cum castanieto et illud aliud continentibus. ea ratione ut semper sit in potestate ipsius domni abbatis et successorum eius et partibus ipsius portionibus eiusdem domni abbatis de suprascripto monasterio pertinentibus, et liceat ipsum domnum abbatem et successores eius et pars ipsius portionibus ipsius domni abbatis de suprascripto monasterio pertinentis de eo facere quod voluerint. tantum amodo et dum Deo auxiliante ipse Falco vixerit, integrum illud quod ut dictum est domino Deo et in ipsa portione ipsius domni abbatis de suprascripto monasterio optulit usufruendi nomine teneat et totum illud de super et de supter laboret et lavorare faciat qualiter meruerit et omne victum et vinum et castaneas et fruges et fructus et tributum et datione et quicquit exinde ipse Falco dum vivus fuerit tollere et abere potuerit, totum illud sibi habeat faciendum quod voluerit. tantum amodo et dum vivus fuerit ipse Falco, ut dictum est, idem ipse Falco det omni anno tempore vindemiarum in ipsa portionne suprascripti domni abbatis de suprascripto monasterio ibidem intra ipsum monasterium quinque saumas de vino mundo absque aqua et unam de bono peciolo, quarum unaqueque habeat iustas laguenas carricatoras octo et unum modium de castanee bone secke ad modium domnicum plateaticum ipsius civitatis, ad faciendum ex eo ipse domnus abbas et suos successores et pars ipsius portionis ipsius domni abbatis de suprascripto monasterio quod voluerint. ad hovitum vero suprascripti Falconis integrum ipsum usumfructum perbeniat ad potestatem ipsius domni abbatis et successorum eius et partibus ipsius portionis eiusdem domni abbatis de suprascripto monasterio ad faciendum quod voluerint. et per convenientiam ipse Falco guadiam dedit ipsi Iohanni monacho eiusdem monasterii pro parte ipsius monasterii et fideiussorem ei pro ipsius monasterii parte posuit Petrum filium quondam Romoaldi Vallensis qui dictus est Bosu, et per ipsam guadiam obligavit se et suos heredes semper defendere ipsi domno abbati et eius successoribus et partibus ipsius portionis ipsius domni abbatis de suprascripto monasterio integrum illud quod ut dictum est domino Deo et in ipsa portione ipsius domni abbatis de suprascripto monasterio ut dictum est optulit in ea ratione sicut suprascriptum est ab omnibus hominibus et partibus, et ipse Falco tribuit licentiam ut, quando ipse domnus abbas et suos successores et partes ipsius portionis ipsius domni abbatis de suprascripto monasterio voluerint, potestatem habeant illud per se defendere qualiter voluerint. et si sicut superius scriptum est ipse Falco et suos heredes ipsi domno abbati et eius successoribus et partibus ipsius domni abbatis de suprascripto monasterio non adimpleverint et suprascripta vel ex eis quicquam removere aut contradicere presumpserint, per ipsam guadiam obligavit se et suos heredes componere ipsi domno abbati et eius successoribus et partibus ipsius portionibus ipsius domni abbatis de suprascripto monasterio quinquaginta auri solidos constantinatos. Et taliter pro parte suprascripti domni abbatis tibi Iohanni notario scribere precepi. memorans illud quod superius inter virgulos scriptum est legitur in uno loco "aliud" et in alio "ipsi". S. + Ego qui supra Petrus iudex. S. + Ego Petrus notarius me subscripsi. S. + Ego Iohannes notarius me subscripsi. S
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. 10, 103-106, Estratto da ALIM


Languagelat.
Places
  • [Salerno]
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.