useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis 100046
Signature: 100046
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1074, [Salerno]
  
x
+ In nomine domini nostri Iesu Christi. Anno vero ab incarnatione eius millesimo septuagesimo quinto et tricesimo tertio anno principatus domni nostri Gisulphi gloriosi principis, mense septembri tertiadecima indictione. Dum in sacro Salernitano palatio coram presentia domni Leonis reverentissimi abbatis monasterii Sancte et individue Trinitatis, quod conditum est foris hac civitate in loco Metiliano essem ego Petrus iudex cum aliis ydoneis hominibus, tunc in eandem presentiam Iohannes notarius, ipsius monasterii advocatus, per ipsius domni abbatis imperium causavit cum Iohanne comite palatii filio quondam Truppoaldi comitis palatii, dicens ei ut ipse Iohannes malo hordine introisset in res ipsi monasterio pertinentes foris hac civitate in loco Tirisino finibus Lucanie et per fines et vocabula et pertinentias ipsius loci et fobeas in eis fecisset et arbores et vites ex eis abscidisset et sepes ex eis rupisset et frudium de eis tulisset et ipsas res parti ipsius monasterii contrasset. ipse Iohannes comes palatii respondit foris hac civitate in ipso loco Tirisino et per fines et vocabula et pertinentias ipsius loci plures res haberi, set nescire de qualibus ipse advocatus cum eo causaret. ego autem, sicut inter ipsos domnum abbatem et Iohannem comitem palatii convenit, iudicavi et Iohannem monachum et prepositum per iussionem ipsius domni abbatis cum ipso Iohanne comite guadiare feci, ut ipse domnus abbas vel successores eius aut pars ipsius monasterii et ipse Iohannes comes palatii simul cum iudice et notario ad ipsas res pergerent et ipse domnus abbas aut successores eius vel pars ipsius monasterii ostenderent ipsi Iohanni comiti palatii ipsas res de quibus cum eo ipse advocatus ut suprascriptum est causavit, et ipse domnus abbas vel successores eius aut pars ipsius monasterii et ipse Iohannes comes palatii per partes plicent se, ipse quidem domnus abbas vel successores eius aut pars ipsius monasterii plicent se cum rationibus ipsius monasterii et ipse Iohannes comes palatii plicet se cum suis rationibus, et secundum legem inter se finem faciant ex eo quo ipse advocatus ut dictum est cum ipso Iohanne comite palatii causavit. et ipse Iohannes comes palatii posuit ipsi Iohanni preposito pro parte suprascripti monasterii Landolfum filium quondam Sicenolfi comitis et ipse prepositus posuit ipsi Iohanni comiti fideiussorem Constantinum filium quondam Dalfii, ipse namque Iohannes comes posuit ut dictum est ipsum Landolfum fideiussorem. Et taliter pro parte ipsius monasterii tibi Iohanni notario scribere precepi. S. + Ego qui supra Petrus iudex. S.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. 10, 129-130, Estratto da ALIM


Languagelat.
Places
  • [Salerno]
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.