useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis 100076
Signature: 100076
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1077, Nocera
  
x
+ In nomine domini nostri Iesu Christi. Anno ab incarnationis eius millesimo septuagesimo septimo et tricesimo quarto anno principatus domni nostri Gisulfi gloriosi principis, mense ianuario quinta decima indictione. Ego Nucerinus filius Mirandi de Nuceria vona mea voluntate, presentem suprascripti genitori meo, pro amore omnipotenti Deo et salbationis anime mee offero in monasterio Sancte Trinitatis, qui situm est in locum Mitiliano Salernitane finibus, ubi domno Leo veneravilem abbatem ibidem preest, una pecia de terra mea cum aliquante quertie quod aveo in finibus Nucerie a subtus Angre ubi Plubpitu dicitur, qui est per ec finis et mensuris iusto passu ominis mensuratis: a parte sebtemtrionis passus triginta sebtem; a parte occidentis passus centum octo; a parte meridiei fine Sancti Salbatoris ubi ipsa ecclesia sita est sicut inde medio limite dixernit, inde passus quadraginta; a parte orientis passus nonaginta octo. inclitum illut sicut suprascriptum est per iamdictis finis et mensuris ut superius legitur in partibus ipsius monasterii offeruit cum omnibus que intra eam sunt cuntisque earum pertinentiis et cum vice de vie sue, ut semper sit in partibus ipsius monasterii eiusque rectores faciendum quod voluerit. et per comvenientia, presentem suprascripti genitori meo, pro partibus ipsius monasterii guadiam dedit Maraldus clericus et monachus eidem monasterii et ipse Maraldus ipsa guadia suscepit una cum atvocatorem ipsius monasterii per iussionem ipsius domni abbati et fidemiussores ei posuit pro partibus ipsius monasterii Petrus consobrino fratre suo filio quondam Machenolfi; et per ipsam guadiam obligo me et meis eredibus semper defendere in partibus ipsius monasterii inclita suprascripta nostra tradictione cum vice de vie sue ab omnibus ominibus omnique partibus, et quando partibus ipsius monasterii per seipsis illut defendere voluerit potestatem illut aveant modis illut defendere qualiter voluerit cum omnibus moniminibus et rationibus quas inde ostendere voluerit. et si sicut superius scriptum est semper taliter in partibus ipsius monasterii non adimpleverimus et de omnibus suprascriptis quicquam removere aut contradicere presumserimus per quemlivet modum, per ipsam guadiam obligo me et meis eredibus componere in partibus ipsius monasterii et cui ec cartula in manum paruerit quinquaginta auri solidos constantinatos; et oc factum est ante Petrum iudicem, ut semper oc quod suprascriptum est in partibus ipsius monasterii firmum et stavilem permaneat. Quam te Petrus protonotarius scrivere rogavimus. Actum Nucerie. S. + Ego qui supra Petrus iudex. S.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. 10, 187-188, Estratto da ALIM


Languagelat.
Places
  • Nocera
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.