useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis 100078
Signature: 100078
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1077, [Salerno]
  
x
+ In nomine domini nostri Iesu Christi. Anno ab incarnatione eius millesimo septuagesimo octabo, mense martio quintadecima indictione. Ante me Petrum iudicem Sergius Atrianensis filius quondam Marini Atrianensis qui cognominatus est Curialis et Gemma que est uxor sua filia quondam Petri coniuncti sunt cum Constantino Atrianensi filio quondam Petri Atrianensis et ipsi vir et uxor, Sergius et Gemma, clarificaverunt se habere terram cum vinea et pomis, que est foris hanc Salernitanam civitatem in loco Beteri ubi Scrofole dicitur, per fines et mensuras iusto passu hominis hominis mensuratas: a parte orientis finis sicut termini fixi sunt et passus triginta nobem; a parte septemtrionis finis sicut medio rosaneo discernit et termini ficti sunt et passus quadraginta unum et abinde revolbente et coniungente ad finem heredum Lupeni passus quattuor, et abinde per fines de ipsa heredes Lupeni pergente et coniungente ad finem que fuerat Iohanni filii Constantini et per ipsa fine pergente et coniungente ad ipsi priori termini et inde sunt passus septuaginta tres et pedem unum. de tota suprascrpa terra cum vinea et pomis per suprascriptas fines et mensuras, qualiter suprascriptum est, quartam partem pertinere dixerunt ipsi Gemme per datum suprascripti Sergii mariti sui et tres partes ipsi Sergio. et ostenderunt octo cartulas ex eadem terra cum vinea et pomis continentes, ex quibus prima scripta est per Nanterigari notarium in anno vicesimo primo regni imperii domni Lodoguici imperatoris augusti, mense septembri tertia indictione, que satis a testibus roborata est. secunda scripta per Theodericum notarium in anno quinquagesimo primo principatus domni Guaimarii et decimo anno principatus domni Gisolfi filii eius, mense martio prima indictione, in qua subscripti sunt Radelgrimus iudex et Pando et Iohannes et Iohannes. tertia scripta per Iaquintum notarium in anno tricesimo octabo principatus suprascripti domni Gisolfi principis, mense septembri octaba indictione, et in ea testati sunt Petrus et Ursus et Iaquintus. quarta scripta per Petrum notarium in anno vicesimo octabo principatus ipsius domni Gisolfi principis, mense augusto tertia indictione, et in ea testati sunt ipse Radelgrimus iudex et Arechisi et Ermetancus et aliis. quinta scripta per Constantinum notarium in anno quadragesimo secundo principatus ipsius domni Gisolfi principis et primo anno principatus domne Gemme uxoris eius et domni Paldolfi optato filio eorum, mense aprili tertia indictione et in ea testati sunt Iohannes et Ursus diacones et Taurus clericus et primicerius et Lotherius clericus et medicus et Simeon clericus. sexta scripta per Theodericum notarium in anno tricesimo primo principatus ipsius domni Gisolfi principis, mense maio sexta indictione, in qua testati sunt ipse Radelgrimus iudex et Romoaldus notarius. septima scripta per Iohannem umilem et scribam civitatis Amalfi temporibus domni Mansonis gloriosi ducis et imperialis patricii anno secundo, et quartodecimo anno domni Iohannns ducis filii eius, die vicesima mensis ianuarii indictione tertia, Amalfi, que roborata est per Sergium de domno Lupo de Sergio comite et Manso filius Leonis de Mansone comite et Maurus filius Lennis de Mansone comite et Leo curialis et Sergius filius Tauri de Sergio. octaba scripta per Iaquintum notarium de quintodecimo anno principatus domni Iohanni et decimo anno principatus domni Guaimarii eius filii, mense iulio undecima indictione, et in ea testati sunt Adenolfus et Radelchisi. cum autem ipse cartule ostense fuerunt et lecte, ipsi vir et uxor Sergius et Gemma, sicut eis congruum fuit, bona eorum voluntate per convenientiam, per hanc cartulam venumdederunt ipsi Constantino filio suprascripti Petri Atrianensis totam et integram suprascriptam terram cum vinea et pomis, quam se ut dictum est clarificaverunt habere per ipsas fines et mensuras qualiter prescriptum est, cum omnibus que intro eam sunt cunctisque suis pertinentiis et cum vice de via sua et cum suprascriptis cartulis. ea ratione ut integram suprascriptam venditio quemadmodum suprascriptum est semper sit in potestate ipsius Constantini et heredum eius et liceat illum et eius heredes de ea facere omnia que voluerint; et propter confirmationem huius venditionis ipsi vir et uxor, Sergius et Gemma, susceperunt ab eodem Constantino statutum pretium auri solidos tarenorum monete Amalfitanorum quinquaginta et tres in omni deliberatione. et per convenientiam ipsi vir et uxor, Sergius et Gemma, secundum legem et Romanorum eorum consuetudinem guadiam ipsi Constantino dederunt et fideiussorem ei posuerunt Ursum Atrianensem filium quondam Marini Atrianensis qui dictus est de lu Iudice, et per ipsam guadiam obligaverunt se et suos heredes semper defendere ipsi Constantino eiusque heredibus integrum illud quod ei venumdederunt sicut suprascriptum est ab omnibus hominibus. ea ratione ut, quando ipse Constantinus et sui heredes ipsos vir et uxor et eorum heredes defensores de eo abere quesierint, tunc per omnes vices ipse Constantinus et suos heredes dent ipsis viro et uxori et illorum heredibus suprascriptas cartulas iusta ratione salbas abendas per omnes vices diebus sexaginta, et tunc per omnes vices ipsi Sergius et Gemma et eorum heredes integrum illud quod ei venumdederunt sicut suprascriptum est ipsi Constantino et illius heredibus defendant qualiter suprascriptum est; et post completos ipsos dies per omnes vices ipsi vir et uxor eorumque heredes cartulas ipsos iusta ratione salbas quales eis date fuerint illis reddant. et ipsi vir et uxor tribuerunt ei licentiam ut, quando ipse Constantinus et sui heredes voluerint, potestatem habeant illud quod ei ut suprascriptum est venumdederunt per se defendere qualiter voluerint cum omnibus moniminibus et rationibus quas de eo ostenderint. et si sicut superius scriptum est ipsi vir et uxor, Sergius et Gemma, et eorum heredes ipsi Constantino eiusque heredibus non adimpleverint et suprascripta vel ex eis quicquam removere aut contradicere presumpserint, per ipsam guadiam obligaverunt se et suos heredes componere ipsi Constantino eiusque heredibus centum auri solidos constantinatos et sicut superius scriptum est adimplere. suprascripta vero fecerunt ipsi Sergius et Gemma secundum legem et Romanorum eorum consuetudinem. et quod superius disturvatum est ne noceat quia legitur in eo loco: "ea ratione ut quando ipse Constantinus et sui", et quod superius inter virgulos scriptum est legitur: "per fines et mensuras iusto passu hominis hominis mensuratas", et quod in aliis locis superius disturvatum est in unoquoque eorum legitur: "passu hominis". SI D
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. 10, 191-195, Estratto da ALIM


Languagelat.
Places
  • [Salerno]
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.