useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis 100079
Signature: 100079
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1077, [Salerno]
  
x
+ In nomine domini Dei eterni et salbatoris nostri Iesu Christi. Anno ab incarnatione eius millesimo septuagesimo hoctabo, temporibus domini nostri Robberti gloriosissimi ducis, mense martio quintadecima indictione. Ante me Siconem comitem et iudicem Mascinus clericus filius quondam Romoaldi coniunctus est cum Iohanne qui dicitur Nucerinus filius quondam Mirandi, et sicut ipsi Mascino congruum fuit, bona sua boluntate per convenientiam, per hanc cartulam vendidit ipsi Iohanni pro parte sua et pro parte Sike uxoris sue filie quondam Petri integram unam peciam de terra cum arbusto ipsi Mascino pertinentem foris hac civitate in loco Transboneia, intra quam cisternam et casam fabricatam habere dixerunt, et totam ipsam terram per has fines et mensuras esse dixerunt iusto passu hominis mensuratas: a parte septemtrionis est finis via et per eam secus ipsam terram mensurati passus triginta hocto; a parte occidentis est finis via et per eam secus ipsam terram mensurati passus viginti octo; a parte meridiei est finis alia terra cum arbusto ipsius Mascini, sicut media sepes et limes discernunt et iuxta ipsam sepem mensurati passus quadraginta et tres et medius; a parte orientis est finis aliorum, sicut media sepes discernit et iuxta ipsam sepem mensurati passus sedecim, cum omnibus que intra ipsam terram per suprascriptas fines et mensuras sunt cunctisque suis pertinentiis et cum bice de ipsis viis. ea ratione ut semper sit in potestate ipsorum viri et uxoris, Iohanns et Sike, et heredum illorum, et illi et eorum heredes licentiam habeant de eo facere quod voluerint; et propter confirmationem huius venditionis ipse Mascinus suscepit ab ipso Iohanne pro parte sua et ipsius uxoris sue statutum pretium auri tarenos bonos ex moneta Amalfitanorum centum septuaginta sex in omni deliveratione. et per convenientiam ipse Mascinus guadiam ipsi Iohanni pro parte sua et ipsius uxoris sue dedit et ei pro sua et ipsius uxoris sue parte fideiussorem posuit Mansonem Atrianensem filium quondam Petri qui Sfagilla dictus est, et per ipsam guadiam ipse Mascinus obligavit se et suos heredes semper defendere ipsis viro et uxori, Iohanni et Sike, et illorum heredibus integrum illud quod ipse Mascinus sicut suprascriptum est ipsi Iohanni pro parte sua et ipsius uxoris sue vendidit ab omnibus hominibus, et tribuit ei licentiam ut, quando ipsi vir et uxor et illorum heredes voluerint, suprascriptam venditionem per se defendere potestatem habeant qualiter voluerint, cum omnibus muniminibus et rationibus quas de eo hostenderint. et si sicut superius scriptum est ipse Mascinus et eius heredes ipsis viro et uxori et illorum heredibus non adinpleverint et suprascripta vel ex eis quicquam removere aut contradicere presumpserint, per convenientiam per ipsam guadiam obligavit se et suos heredes conponere ipsis viro et uxori et illorum heredibus quinquaginta auri solidos costantinatos et sicut superius scriptum est adinplere. suprascripto disturbato legitur: "sepes". Et taliter tibi Iohanni notario scribere precepi. S. + Ego qui supra Sico iudex.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. 10, 195-197, Estratto da ALIM


Languagelat.
Places
  • [Salerno]
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.