useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis 100086
Signature: 100086
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1077, [Salerno]
  
x
+ In nomine domini nostri Iesu Christi. Anno vero ab incarnatione eius millesimo septuagesimo octabo, mense maio quintadecima indictione. Ante me Petrum iudicem Tanda filia quondam Iohannis Atrianensis, que fuerat uxor Mauri Atrianensis de Leone de Gutto, et Iohannes filius ipsorum Tande et Mauri, et Alfarana uxor eius filia quondam Constantini Atrianensis coniuncti sunt cum Iohanne preposito, et ipsi Tanda et Iohannes et Alfarana clarificaverunt sibi pertinere terram cum arbusto foris hanc Salernitanam civitatem in loco Veteri prope monasterio Sancti Leonis, ex qua ostenderunt quinque cartulas, quarum prima scripta per Romoaldum notarium octabo anno principatus domni Guaimarii eius filii, mense ianuario quarta indictione. Qualiter ante Petrum iudicem coniuncti fuerant Iohannes et suprascriptus Leo germani filii suprascripti Gutti cum Riso et Roderico et Musando germanis filiis Maraldi et Madelmo filio Iaquinti et Sergio qui Piczulo clamabatur filio Ursi, et inter aliut quod ipsi omnes suprascripti inter se egerant, ipsi filii Maraldi et Madelmus et Sergius manifestaverant ipsi Leoni esse pertinentem terram cum vinea erga flubio Boneia per fines: de una parte finis ipso flubio, passus octoginta octo; de alia parte finis de ipsi filii Maraldi et ipsorum Madelmi et Sergii, erant inde passus iginti; de alia vero parte similiter finis ipsorum filiorum Maraldi et Sergii et Madelmi et passus sexaginta tres; et de alia parte finis via quam tunc ipsi filii Gutti eis tradiderant et passus sexaginta nobem, ad securiter illud ipse Leo et eius heredes habendum et faciendum quod vellent. tantum omni tempore viam ipsam ipsi omnes suprascripti et illorum heredes et homines quos per partes ibi misissent comuniter haberent, sicut ipsa cartula continet, in qua ipse Petrus iudex subscriptus est. Secunda cartula scripta per Ursum notarium anno tricesimo octabo principatus domni Paldolfi et tertio anno eius Salerni et septimo anno principatus domni Paldolfi eius filii, mense februario nona indictione, in qua subscripti sunt Petrus et Iohannes et Mirandus notarii. Tertia cartula scripta per ipsum Ursum notarium octabo anno principatus suprascripti domni Iohannis et tertio anno principatus ipsius domni Guaimarii eius filii, mense aprili quarta indictione, et in ea subscripti Petrus et Teudericus et Iohannes. Quarta cartula scripta per Iohannem notarium decimo anno principatus ipsius domni Iohannis et quinto anno principatus suprascripti domni Guaimarii eius filii, mense martio sexta indictione, in qua ipsi Teudericus et Petrus subscripti sunt. Quinta scripta per Romoaldum notarium anno vicesimo tertio principatus ipsius domni Guaimarii, mense maio nona indictione, et in ea subscripti Iaquintus et Iohannes notarii. Et de suprascripta terra cum arbusto, intra quam vacuum habet per iamdictas fines et mensuras quemadmodum suprascripta prima cartula continet, quartam partem dixerunt pertinere ipsi Tande et de reliquis tribus partibus similiter dixerunt pertinere ipsi Alfarane quartam partem per datum ipsius Iohannis et tres partes pertinere eidem Iohanni. et sicut ipsis Tande et Iohanni et Alfarane congruum fuit, bona illorum voluntate per convenientiam, per hanc cartulam, secundum legem et consuetudinem illorum Romanorum venundederunt ipsi Iohanni preposito pro parte ipsius monasterii Sancti Leonis, qui pertinet monasterio Sanctæ et individue Trinitatis, quod conditum est in loco Metiliano in quibus domnus Leo venerabilis abbas preest, integram suprascriptam terram cum arbusto et vacuo per iamdictas fines et mensuras quemadmodum suprascripta prima cartula continet, cum omnibus que intra eam sunt cunctisque suis pertinentiis et cum vice de ipsa via et de aliis viis suis et cum suprascriptis quinque cartulis. ea ratione ut semper sit in potestate ipsius domni abbatis et successorum eius et partibus ipsius monasterii Sancti Leonis, et liceat ipsum domnum abbatem et successores eius et partes suprascripti monasterii Sancti Leonis de eo facere quod voluerint; et propter confirmationem huius venditionis ipsi venditores dixerunt se suscepisse ab ipso domno abbate statutum pretium auri solidos octoginta, quorum quisque habebat tarenos quattuor ex moneta Amalfitanorum in omni deliveratione. et per convenientiam ipsi venditores secundum eandem legem et consuetudinem illorum Romanorum guadiam ipsi Iohanni preposito pro parte ipsius monasterii Sancti Leonis dederunt et fideiussores ei pro ipsius monasterii parte posuerunt semedipsos et Iohannem qui cognominatur Curialis filium quondam Iannacii Atrianensis, et per ipsam guadiam obligaverunt se et suos heredes semper defendere ipsi domno abbati et successoribus illius et partibus ipsius monasterii Sancti Leonis integrum illud quod ipsi Iohanni preposito pro parte ipsius monasterii venundederunt ab omnibus hominibus. sic tamen ut, quando ipse domnus abbas vel successores eius aut pars ipsius monasterii ipsos venditores et illorum heredes defensores de eo habere quesierint, dent eis suprascriptas quinque cartulas iusta ratione salvas habendas diebus sexaginta, et per omnes vices ipsi venditores et illorum heredes integrum illud ipsi domno abbati et successoribus illius et partibus ipsius monasterii Sancti Leonis sicut suprascriptum est defendant; et post completos ipsos dies per omnes vices ipsi venditores et illorum heredes cartulas ipsas salvas quales eis date fuerint ipsi domno abbati et successoribus illius et partibus ipsius monasterii reddant, et ipsi venditores tribuerunt licentiam ut, quando ipse domnus abbas et successores eius et pars ipsius monasterii voluerint, potestatem habeant illud per se defendere qualiter voluerint cum omnibus muniminibus et rationibus quas de eo ostenderint. et si sicut superius scriptum est ipsi Tanda et Iohannes et Alfarana et illorum heredes ipsi domno abbati et successoribus illius et partibus ipsius monasterii Sancti Leonis non adimpleverint et suprascripta vel ex eis quicquam remobere aut contradicere presumserint, per ipsam guadiam obligaverunt se et suos heredes componere ipsi domno abbati et successoribus illius et partibus suprascripti monasterii Sancti Leonis centum auri solidos constantinatos et sicut suprascriptum est adimplere. verumtamen quoniam dum suprascripta agerentur, in meam presentiam venit Leo filius quondam Maionis qui ostendit unum scriptum et dum ipsum scriptum ostensum fuit, ipse Leo per convenientiam remisit ad partem suprascripti monasterii ipsum scriptum et totum quantum ei per ipsum scriptum pertinet et totos suprascriptos solidos ad faciendum exinde pars ipsius monasterii quod voluerit, et sic totos suprascriptos solidos quadraginta ipsis venditoribus dimissos sunt, et cum eis ipsos octoginta solidos illis completi sunt. suprascripta fecit ipse Iohannes prepositus per licentiam suprascripti domni abbatis, sub cuius regula permanet. Et taliter tibi Iohanni notario scribere precepi. S. + Ego qui supra Petrus iudex. S.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. 10, 213-216, Estratto da ALIM


Languagelat.
Places
  • [Salerno]
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.