useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis 100089
Signature: 100089
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1077, [Salerno]
  
x
+ In nomine Dei eterni et salvatoris nostri Iesu Christi. Anno ab incarnatione eius millesimo septuagesimo octabo, temporibus domini nostri Robberti gloriosissimi ducis, mense iunio quintadecima indictione. Ante me Siconem comitem et iudicem Ursus Atrianensis qui Caccabellus dicitur filius quondam Sergii coniunctus est cum Iohanne Atrianensi filio quondam Petri, et sicut ipsi Urso congruum fuit, bona sua voluntate per hanc cartulam vendidit Iohanni integram medietatem quam sibi pertinere dixit de una pecia de terra cum vinea foris hac Salernitana civitate in loco Montana, quam totam dixit esse per fines et mensuras iusto passu hominis mensuratas: a parte occidentis finis via puplica que ducit a super ecclesiam Sancte Marie et passus quinquaginta; a parte meridiei passus quadraginta septem; a parte orientis passus quadraginta quinque; a parte septemtrionis passus triginta sex, cum omnibus que intra ipsam medietatem sunt cunctisque suis pertinentiis et cum vice de ipsa via. ea ratione ut semper sit in potestate ipsius Iohannis et heredum eius et ille et eius heredes licentiam habeant de eo facere quod voluerint; et propter confirmationem huius venditionis ipse Ursus dixit se suscepisse ab eodem Iohanne statutum pretium auri solidos sclifatos tres in omni deliberatione. et per convenientiam ipse Ursus guadiam ipsi Iohanni dedit et fideiussorem ei posuit Ursum cognatum suum qui Marcesanus dicitur filius quondam Mansonis Atrianensis, et per ipsam guadiam ipse venditor obligavit se et suos heredes semper defendere ipsi Iohanni et eius heredibus integrum illud quod ei ut dictum est vendidit ab omnibus hominibus, et tribuit ei licentiam ut, quando ipse Iohannes et suos heredes voluerint, potestatem habeant illud per se defendere qualiter voluerint, cum omnibus muniminibus et rationibus quas de eo ostenderint. et si sicut superius scriptum est ipse Ursus venditor et suos heredes ipsi Iohanni et illius heredibus non adimpleverint et suprascripta vel ex eis quicquam remobere aut contradicere presumpserint, per ipsam guadiam obligavit se et suos heredes componere ipsi Iohanni et illius heredibus viginti auri solidos constantinatos et sicut superius scriptum est adimplere. verumtamen memorari facio ut si ipse venditor et eius heredes intra duobus annis amodo completis ipsi Iohanni et illius heredibus ipsos tres solidos sclifatos reddiderint, statim ipse Iohannes et eius heredes integram ipsam medietatem suprascripte terre eidem Urso et eius heredibus remittant ad faciendum ex ea quod voluerint. Et taliter tibi Iohanni notario scribere precepi. S. + Ego qui supra Sico iudex.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. 10, 220-221, Estratto da ALIM


Languagelat.
Places
  • [Salerno]
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.