useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis 100091
Signature: 100091
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1077, [Salerno]
  
x
+ In nomine domini nostri Iesu Christi. Anno ab incarnatione eius millesimo septuagesimo hoctabo, mense augusto quintadecima indictione. Ante me Siconem comitem et iudicem Mascinus clericus filius quondam Romoaldi coniunctus est cum Stefano Amalfitano qui Cannaberde dicitur filio quondam Iohannis, et ipse Mascinus clarificavit se habere res foris hac civitate in loco Transboneia, et sicut ipsi Mascino congruum fuit, bona sua boluntate per convenientiam, per hanc cartulam vendidit ipsi Stefano integram unam peciam de terra cum arbusto et vinea et aliis arboribus ex ipsis rebus de predicto loco Transboneia per fines et mensuras iusto passu hominis mensuratas: a parte orientis finis via et per eam secus ipsam terram mensurati passus tres, et ab ipsis tribus passibus laxante ipsa via et pergente in parte quasi septemtrionis per mediam sepem intus ipsam terram secus ipsam sepem mensurati passus sexaginta et nobem usque limite et revolvit in ipsa parte quasi orientis per mediam ipsum limitem et mediam sepem intus ipsam terram secus ipsum limitem et ipsam sepem mensurati passus duodecim et iterum revolvit in parte quasi occidentis sicut media sepes discernit intus ipsam terram secus ipsam sepem mensurati passus triginta et nobem usque via propria ipsius Mascini, et ab ipsis triginta et nobem passibus a media ipsa sepe et per ipsam viam et laxante ipsa via et pergente in parte meridiei per mediam sepem et podium intus ipsam terram secus ipsam sepem et podium mensurati passus quinquaginta et nobem et iterum revolvit in ipsa parte occidentis per mediam sepem intus ipsam terram secus ipsam sepem mensurati passus triginta et quinque; ab ipsa parte occidentis finis ipsius Mascini et aliorum sicut media sepes et podium discernit intus ipsam terram secus ipsam sepem et podium mensurati passus triginta et tres; a parte meridiei finis ipsius Stefani et passus centum triginta et nobem, cum omnibus que intra eam sunt cunctisque suis pertinentjiis et cum bice de ipsa priore via et cum tota suprascriptis alia via ipsius Mascini qualiter pergit a suprascriptis triginta et nobem passibus usque alia via publica et cum tota vice et pertinentia de via, que ipse Mascinus habuit et habet per terram cum castaneto ipsius Stefani que emit da Adelario germanum ipsius Mascini et filium quondam suprascripti Romoaldi et a Gemma uxore ipsius Adelarii et filia Petri. ea ratione ut semper sit in potestate ipsius Stefani et heredum eius, et ille et eius heredes licentiam habeant de eo facere quod voluerint, et propter confirmationem huius venditionis ipse Mascinus suscepit ab ipso Stefano statutum pretium auri tarenos bonos ex moneta Amalfitanorum sexcentos in omni deliveratione. et per convenientiam ipse Mascinus guadiam ipsi Stefano dedit et ei fideiussorem posuit Sergium filium quondam Sergii qui dictus est da la Fistola, et per ipsam guadiam ipse Mascinus obligavit se et suos heredes semper defendere ipsi Stefano et illius heredibus integrum illud quod ei sicut suprascriptum est vendidit ab omnibus hominibus; et tribuit ipsi Stefsno licentiam ut, quando ille et eius heredes voluerint, suprascriptam venditionem per se defendere potestatem habeant qualiter voluerint, cum omnibus muniminibus et rationibus quas de eo hostenderint; et si sicut superius scriptum est ipse Mascinus et eius heredes ipsi Stefano et illius heredibus non adinpleverint et suprascripta vel ex eis quicquam removere aut contradicere presunpserint, per convenientiam per ipsam guadiam obligavit se et suos heredes conponere ipsi Stefano et illius heredibus ducentos auri solidos costantinatos et sicut superius scriptum est adinplere. SI D
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. 10, 223-224, Estratto da ALIM


Languagelat.
Places
  • [Salerno]
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.