useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis 100092
Signature: 100092
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1077, [Salerno]
  
x
+ In nomine domini Dei eterni et salbatoris nostri Iesu Christi. Anno ab incarnatione eius millesimo septuagesimo octabo, temporibus domini nostri Robberti gloriosissimi ducis, mense augusto concurrente indictione quintadecima. Ante me Iohannem iudicem Theophilus monachus et abbas ecclesiæ Beati confessoris Nykolai, que constructa est foris hac civitate in loco Veteri ubi proprie Galluscantat dicitur et Vivus vicecomes filius quondam Petri coniuncti sunt, dum tamen cum ipso abbate adessent Petrus et Adelbertus et Landoarius comites germani filii quondam Lamberti comitis, et Landoarius filius quondam Adelberti comitis, quibus ipsa ecclesia cum omnibus eius rebus pertinet, et ipse Vivus ostendit septem cartulas, unam earum ... Altera ... Aliæ vero quinque cartulæ ... Cum autem suprascriptæ cartulæ ostensæ ac lectæ fuerunt, suprascriptus Vivus vicecomes volebat cum suprascripto Theophilo abbate commutationem facere, scilicet dare ei pro parte ipsius ecclesiæ totum et integrum illud quod sibi iamdicti Manso et Antocia venumdederant, quemadmodum supradicta cartula eiusdem venditionis continet, et recipere ab eo medietatem ipsi ecclesiæ pertinentem de altera terra quæ est iscla in iamdicto loco Veteri suptus et prope ecclesiam Sancti Leonis per huiusmodi fines: a parte orientis est finis via Nucerina qualiter incipit ab arcaturia de molino heredum Iohannis vestararii et Mansonis Pagellæ et per eandem viam vadit usque in illum locum ubi cum alia via quæ ducit ad Transvoneiam coniungitur longius a puteo qui a super et coniunctus cum ipsa via Nucerina est in parte meridiei passibus duobus iusto passu hominis, et ab eo loco vadit in partem quasi occidentis per ipsam aliam viam usque flubium qui dicitur Voneia, a parte occidentis est finis ipse flubius qualiter descendit et coniungit usque suprascriptam priorem finem, et integrum occidentale molinum de duobus illis quæ in una positione intra ipsam isclam constructa sunt cum medietate de aquis et omnibus ad eadem molina pertinentibus et cum ducentis sexaginta solidis tarenorum presentis Amalfitanorum monetæ. quod audiens ipse abbas, quoniam suprascripta terra ipsius Vivi prope suprascriptam ecclesiam Sancti Nikolay et rebus eius coniuncta erat et parti ipsius ecclesiæ magis congruere videbatur, eandem commutationem cum ipso Vivo fieri postulabat, et ut re vera sciri posset si, quemadmodum in Langobardorum regum edicto legitur, res ipsa quam isdem Vivus dare volebat remeliorata appareret et bonum parti ipsius ecclesiæ ebeniret, ipse abbas simul cum doctis hominibus et suprascripto Adelberto comite, uno ex dominis ipsius ecclesiæ, illuc studuit properare qui hutrumque, et quod dare et quod accipere isdem Vivus ut dictum est volebat, conspexerunt et studiose estimaverunt, set multo melius esse inventum est illud quod dare ipse Vivus volebat quam quod accipere et modis omnibus bonum parti ipsius ecclesiæ ebenire dixerunt. et ideo ipse Vivus vicecomes, sicut ei congruum fuit, sponte per convenientiam, per hanc cartulam, dum ydonei homines quorum fides admittitur interessent, commutavit et tradidit suprascripto abbati pro parte ipsius ecclesiæ Sancti Nikolay, dum ibidem omnes suprascripti quibus eadem ecclesia pertinet adessent et illis consentientibus, totum et integrum illud quod ei suprascripti Manso et Antocia venumdederant quemadmodum supradicta cartula eidem Vivo ab illis emissa continet, id est integram suprascriptam terram intra quam vineæ et querceta et silbæ sunt et suprascriptam peciam de terra, quam prefatus Ursus castaldeus et iudex ut superius declaratum est venumdederat, et quantum eis extra mensuras ipsius pecie coniunctum in parte septemtrionis pertinuerat nichilque ipse Vivus ex eo quod ei a suprascriptis Mansone et Antocia per suprascriptam cartulam ab illis emissam venditum fuerat sibi remanere dixit, set totum et integrum illud ipsi abbati ut dictum est commutavit et tradidit cum omnibus quæ intra illud sunt cunctisque eius pertinentiis et cum vice de ipsis viis, excepta ipsa via quæ per suprascriptas res ducit, de qua vicem tantum ei commutavit et tradidit et cum suprascriptis septem cartulis. ea ratione ut semper sit in potestate ipsius abbatis et successorum eius et partium suprascriptæ ecclesiæ Sancti Nykolay, et liceat illum et successores eius et partes ipsius ecclesiæ de eo facere quod voluerint. et propter confirmationem huius commutationis ipse Vivus per aliam cartulam suscepit ab ipso abbate integram medietatem de tota terra quæ est iscla per iamdictas fines et integrum ipsum occidentalem molinum de duobus illis quæ in eadem iscla constructa sunt, cum omnibus quæ intra hoc quod ut dictum est suscepit sunt cunctisque suis pertinentiis et cum integra medietate de aquis et usibus earum et antepositionibus et vice et pertinentia quæ parti ipsius ecclesiæ eiusque consortibus pertinet in albeo suprascripti flubii eiusque ripis et de omnibus ad eadem ambo molina pertinentibus et cum vice de ipsis viis quibus eadem iscla coniuncta est et cum vice eundi et redeundi cum congruitatibus iusta ratione per ipsum alterum molinum quod est a parte orientis et cum suprascriptis ducentis sexaginta solidis ad faciendum ex hoc toto quod ut dictum est suscepit ipse Vivus et eius heredes quod voluerint in omni deliberatione. et per convenientiam ipse Vivus vicecomes guadiam ipsi abbati dedit et fideiussores ei posuit Ladelfridum cognatum suum filium quondam Cleni et Durantem filium quondam Gaidonis; et per ipsam guadiam obligavit se et suos heredes semper defendere ipsi abbati eiusque successoribus et partibus ipsius ecclesie Sancti Nikolay integrum illud quod ei sicut suprascriptum est commutavit et tradidit ab omnibus hominibus. ea ratione ut quotiens ipse abbas et successores eius et partes ipsius ecclesiæ ipsum Vivum et eius heredes de eo defensores habere quesierint, totiens dent eis suprascriptas cartulas iusta ratione salbas habendas diebus sexaginta et ipse Vivus et eius heredes per omnes vices illud ipsi abbati eiusque successoribus et partibus ipsius ecclesiæ sicut suprascriptum est defendant. et post conpletos ipsos dies per omnes vices cartulas ipsas quales eis ut dictum est datæ fuerint illis reddant, et licentiam ipse Vivus tribuit ut, quotiens ipse abbas et successores eius et partes ipsius ecclesie voluerint, potestatem habeant eandem commutationem per se defendere qualiter voluerint cum omnibus muniminibus et rationibus quas de eo ostenderint. et si sicut superius scriptum est ipse Vivus et eius heredes ipsi abbati eiusque successoribus et partibus ipsius ecclesiæ non adimpleverint et suprascripta vel ex eis quicquam removere aut contradicere presumpserint, per ipsam guadiam obligavit se et suos heredes componere ipsi abbati eiusque successoribus et partibus ipsius ecclesiæ sescentos auri solidos constantinatos. verumtamen illud ad memoriam revoco quoniam de suprascripta ecclesia et omnibus ad eam pertinentibus medietas pertinet ipsis germanis Petro et Adelberto et Landoario, et medietas suprascripto Landoario filio Adelberti. Et taliter tibi Grimoaldo notario scribere precepi qui interfuisti. S. + Ego qui super Iohannes iudex. + Ego Romoaldus notarius. + Ego Iohannes notarius me subscripsi.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. 10, 225-228, Estratto da ALIM


Languagelat.
Places
  • [Salerno]
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.