useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis 100094
Signature: 100094
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1077, [Salerno]
  
x
In nomine domini nostri Iesu Christi. Anno ab incarnatione eius millesimo septuagesimo octabo, mense decembri prima indictione. Ante me Petrum iudicem Iaquintus filius quondam Madelmi et Blacta uxor illius filia quondam Disigi Atrianensis coniuncti sunt cum Petro filio quondam Leonis presbiteri qui cognominatus est Longulu, et ipsi vir et uxor, Iaquintus et Blacta, clarificaverunt se habere terra cum arbusto et insiteto comuniter, que est foris hanc Salernitanam civitatem in loco Transboneia, quam dixerunt esse per fines et mensuras iusto passu hominis mensuratas: a parte meridiei est finis via et passus triginta octo; a parte orientis est finis aliorum et passus quadraginta sex, et a completis ipsis passibus recte descendit in parte septemtrionis secus finem aliorum usque medium vallonem; a parte occidentis finis ipsa via et passus triginta, et est ibidem per latitudinem ista terra recte in ipsa parte orientis, pergente usque illum locum quo ipsi quadraginta sex passus completi sunt, passus quadraginta, et ab eo loco quo ipsi triginta passus completi sunt vadit in ipsa parte occidentis secus ipsam viam passus triginta sex, et revolvit in ipsa parte quasi orientis iuxta terra pertinente ipsius Petri et aliorum sicut medius vallitellus discernit; a parte quasi septemtrionis est finis medium ipsam vallonem et prope eum recte mensurati passus quinquaginta usque finem aliorum. de tota vero suprascripta terra cum arbusto et insiteto per iamdictas fines et mensuras, qualiter suprascriptum est, quartam partem pertinere dixerunt ipsi Blacte per suum scriptum morgincaph ei ab ipso viro suo datum alia die eorum copulationis, et tres partes ipsi Iaquinto; et volens ipsa Blacta ipsam quartam partem suam de suprascripta terra cum arbusto et insiteto ei ut dictum est pertinente comuniter cum ipso Iaquinto viro suo venumdare et obserbans ea que in Langobardorum regum edicto scripta sunt de muliere que res suas comuniter cum viro suo venumdare voluerit, fecerunt illud notitiam duobus propinquioribus ipsius Blacte parentibus et in mea et ipsorum parentum presentia ipsa Blacta violentia aliqua se pati non reclamavit, set bona sua voluntate ipsam quartam partem suam sibi de suprascripta terra cum arbusto et insiteto ut dictum est pertinente se dixit venumdare, ut ab hoc die hoc quod vendiderit stavile debeat permanere, et ego in hac cartula manus ponam, quam Iohannes scriba cum notitia ipsorum parentum et mea scribere presumit. et ideo, sicut ipsis Iaquinto et Blacte congruum fuit, bona eorum voluntate per convenientiam, per hanc cartulam comuniter venumdederunt ipsi Petro filio quondam suprascripti Leonis presbiteri qui dictus est Longulu totam et integram suprascriptam terram cum arbusto et insiteto per ipsas fines et mensuras qualiter suprascriptum est, quam se ut dictum est comuniter clarificaverunt abere, cum omnibus que intra eam sunt cunctisque suis pertinentiis et cum vice de ipsa via de qua etiam ipsi Petro per suas rationes vicem abere pertinet. ea ratione ut integra suprascripta venditio quemadmodum superius scriptum est semper sit in potestate ipsius Petri et heredum eius et licentiam abeant ipse Petrus et sui heredes de ea facere omnia que voluerint; et propter confirmationem huius venditionis ipsi vir et uxor comuniter susceperunt ab eodem Petro statutum pretium auri solidos tarenorum monete Amalfitanorum centum quinquaginta in omni deliberatione. et per convenientiam ipse Iaquintus et iamdicta Blacta uxor sua, tamen ipsa Blacta cum consensu et voluntate suprascripti viri et mundoalt sui, cum cuius consensu et volunate omnia que in hac cartula scripta et scrivenda sunt fecit comuniter, guadiam ipsi Petro dederunt et fideiussorem ei comuniter posuerunt Romoaldum notarium filium quondam Romoaldi qui postea monachus fuit, et per ipsam guadiam comuniter obligaverunt se et suos heredes semper defendere ipsi Petro et illius heredibus integrum illud quod ei venumdederunt sicut suprascriptum est ab omnibus hominibus; et ipsi vir et uxor comuniter tribuerunt ei licentiam ut, quando ipse Petrus et sui heredes voluerint, potestatem abeant illud quod ei comuniter venumdederunt sicut suprascriptum est per se defendere qualiter voluerint cum omnibus moniminibus et rationibus quas de eo ostenderint. et si sicut superius scriptum est ipsi vir et uxor, Iaquintus et Blacta, et eorum heredes ipsi Petro et eius heredibus non adimpleverint et suprascripta vel ex eis quicquam removere aut contradicere presumpserint, per ipsam guadiam ipsi vir et uxor comuniter obligaverunt se et suos heredes componere ipsi Petro et illius heredibus ducentos auri solidos constantinatos et sicut superius scriptum est adimplere. et est ipsa cartula a propriis sigillis ipsius Petri iudicis roborata.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. 10, 231-233, Estratto da ALIM


Languagelat.
Places
  • [Salerno]
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.