useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis 100097
Signature: 100097
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1078, [Salerno]
  
x
+ In nomine domini Dei eterni et salbatoris nostri Iesu Christi. Anno ab incarnatione eius millesimo septuagesimo octabo, temporibus domni nostri Robberti gloriosissimi ducis, mense martio concurrente indictione prima. Ante me Iohannem iudicem Salernus comes filius quondam Landenolfi comitis causavit cum Melo filio quondam Angeli abbatis dicens quod ipse Melus malo hordine introisset in terram ipsi Salerno pertinentem foris porta que Rotensis dicitur coniunctam cum turri istius civitatis, que ipsi Salerno pertinente, et foveas et edificia in eandem terram fecisset et eam ipsi Salerno contrasset. ipse Melus respondit foris ipsa porta plures terras haberi, set nescire de qualibus ipse Salernus cum eo causaret. ego autem, sicut inter eos convenit, iudicavi et illos invicem guadiare feci, ut cum iudice et notario illuc simul ambo pergerent et ipse Salernus ostenderet ipsi Melo ipsam terram de qua ut dictum est causavit et per partes plicarent se cum suis rationibus et secundum legem inter se finem facerent ex eo quo ipse Salernus cum ipso Melo sicut suprascriptum est causavit. et ipse Melus posuit ipsi Salerno fideiussorem Romoaldum notarium filium quondam Romoaldi et ipse Salernus fideiussorem ipsi Melo posuit Audoaldum comitem congnatum suum filium quondam Alferii comitis. Et taliter pro parte ipsius Melo tibi Petro notario scribere precepi. S. + Ego qui super Iohannes iudex.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. 10, 238-238, Estratto da ALIM


Languagelat.
Places
  • [Salerno]
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.