useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis 100106
Signature: 100106
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1078
  
x
+ In nomine domini Dei eterni et salbatoris nostri Iesu Christi. Anno ab incarnatione eius millesimo septuagesimo octabo, temporibus domini nostri Robberti gloriosissimi ducis, mense decembri secunda indictione. Nos Raynaldo filius quondam Cinnamo et Urso filius quondam Bertari et Landemari filius quondam Rumo de locum Lustra Deo iubante havitum sanctimoniale induere vobis quesivimus in monasterio Sancti Magni, qui situm est in mons de Cilento, et cunctas nostras res sortionibus nostris quod avemus in supradicto loco et per alia locora finibus Lucanie inbentus dederit rebus nostris pertinentibus integrum illut offerimus in predicto monasterio cum omnia infra se aventibus et vice de viis, ut pars ipsum monasterium et eius rectores faciant de eo quod voluerint sine omni contrarietate nostra et heredum nostrorum. et guadiam de eo dedimus a domnus Abalsamus abbas prephati monasterii et ad ipsum advocatorem prephata ecclesia et fideiussore vobis posuimus Desideo filium quondam Urso de locum Molina, et per ipsam guadiam obligamus nos et nostris heredibus defensandum ipsas res ad pars ipsum monasterium et da omnes homines, et quando pars ipsum monasterio eiusque rectores de eo voluerint esse defensores, potestatem et licentiam habeant de eo quale voluerint. et si sicut scripta vel ex eis quicquam removere vel contradicere voluerimus nos aut nostros heredes, obligamus nos et nostris heredibus componere ad pars ipsum monasterio et ad eius rectores et advocator eidem ecclesie vel cui scriptum ipsum pro pars ipsum monasterio in manus paruerit unusquisque per caput auri solidos costantinatos viginti, et que supra legitur firmiter permanead. Et te Iohanni clerico et notario scribere rogavimus. S. + Ego Alferi.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. 10, 260-261, Estratto da ALIM


Languagelat.
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.