useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis 100123
Signature: 100123
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1079, [Salerno]
  
x
+ In nomine domini Dei eterni et salbatoris nostri Iesu Christi. Anno ab incarnatione eius millesimo septuagesimo nono, temporibus domini nostri Robberti gloriosissimi ducis, mense ... indictione secunda. Ante me Siconem iudicem Petrus filius quondam Leonis clerici et Stefania uxor sua filia Leomarii, sicut eis congruum fuit, sponte per hanc cartulam pro hamore omnipotentis Dei et animarum suarum salute optulerunt in monasterio Sanctæ et individuæ Trinitatis, quod constructum est foris hac civitate in loco Metiliano cui videlicet monastterio domnus Petrus gratia Dei abbas preest, integram tertiam partem quam sibi pertinere dixerunt de ecclesia Sancti confessoris Nikolay quæ constructa est in loco Nuceriæ ubi proprie Plescum dicitur et de omnibus rebus stavilibus et movilibus ipsi ecclesiæ quocunque modo pertinentibus, cum integris duabus cameris quas se suo dispendio fabricatas habere dixerunt ante et penes ipsam ecclesiam cunctisque eius pertinentiis et cum tertia parte de omnibus muniminibus ex ipsa ecclesia et rebus continentibus; ipse autem Petrus optulit ex hoc toto quod dictum est tres partes et ipsa Stefania quartam partem pertinentem sibi per datum ipsius mariti sui. ea ratione ut semper sit in potestate ipsius domni abbatis et successorum eius et partis ipsius monastterii, et ille et successores eius et pars ipsius monastterii licentiam habeant de eo facere quod voluerint. et per convenientiam ipsi Petrus et Stefania guadiam Iohanni monacho pro parte ipsius monastterii dederunt et fideiussorem ei posuerunt Disiium clericum filium quondam Romoaldi, et per ipsam guadiam obligaverunt se et suos heredes semper defendere ipsi domno abbati eiusque successoribus et parti ipsius monastterii integrum illud quod in eodem monastterio sicut suprascriptum est optulerunt ab omnibus hominibus et partibus et tribuerunt licentiam ut, quotiens ipse domnus abbas eiusque successores et pars ipsius monastterii voluerint, potestatem habeant illud per se defendere qualiter voluerint cum omnibus muniminibus et rationibus quas de eo ostenderint. et si sicut superius scriptum est ipsi vir et uxor Petrus et Stefania et eorum heredes ipsi domno abbati eiusque successoribus et parti ipsius monastterii non adimpleverint et suprascripta vel ex eis quicquam removere aut contradicere presumpserint, per ipsam guadiam obligaverunt se et suos heredes componere ipsi domno abbati eiusque successoribus et parti ipsius monastterii quinquaginta auri solidos consttantinatos et sicut superius scriptum est adimplere. omnia autem suprascripta fecerunt ipsi vir et uxor secundum legem et consuetudinem Romanorum. verumtamen memorari facio quoniam ipsi vir et uxor non posuerunt fideiussorem ipsum Disiium clericum ut superius legitur, set Petrum qui dicitur de Gervisa filium quondam Iohannns. Et taliter tibi Grimoaldo notario scribere precepi. S. + Ego qui supra Sico iudex.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. 10, 295-296, Estratto da ALIM


Languagelat.
Places
  • [Salerno]
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.