useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis MLIX
Signature: MLIX
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1046
  
x
+ In nomine domini vigesimo hoctabo anno principatus salerni domni nostri guaimari, et hoctabo anno principatus eius capue, et septimo anno ducatus illius amalfi et sirrenti, et quarto anno suprascriptorum principatuum et ducatus domni gisulfi eius filii eximii principis et ducis, et tertio anno ducatus illorum apulie het kalabrie, mense ianuarius, quartadecima indictione. Memoratorium factum a me domnus iohannes gratia dei abbas monasterii sancte sofie, quod a nobo fundamine construxit quondam guaiferius comes in rebus intus cibitate salerno, eo quod ante subscripti testes per combenientia pro bies ipsius monasterii et pro bice domne gemme que fuit uxere supradicti guaiferii, tradidit dominici filio quondam petri de locum barbacianum una pecie de terra pertinentem ipsius monasterii et iamdicte gemme, quod abet infra fines de nucerie, ubi at pecte dicitur, que est per ec finis et mensure: a subtemtrione fine bia stabiana, passi duodecim, et de alie tribus partibus fine iamdicti monasterii et iamdicte gemme: ab oriente passi duocenti quinquaginta quattuor: a meridie passi biginti sex: ab occidente passi duocenti biginti quattuor, totum mensuratum at iuxto passum ominis inclitum illut per iamdicte finis et mensure ego iamdictus abbas pro bice ipsius monasterii et iamdicte gemme ipsius dominici at pastenandum arbustum tradidit cum omnia infra se abentes et cum bice de bia sua, tali ordine, ut amodo et omni tempore at sua et de suis eredibus et ominibus, quod illut ibi miserit at lavorandum, sint potestatis illut tenere, dominare, fobee et omnis sue utilitatis iuxta rationem ibidem faciant, et eos illut lavorare, pastenare, ubi meruerit, arbores et vites illut ibidem pastenare, sicut locus ipse meruerit, ut in melius proficiant et non dispereant. Sic namque, ut completi amodo et usque duodecim anni completi ibidem abeant arbustum vonum factum et surtum, sicut meruerit; et amodo et usque se complunt decem anni, quantum binum inde exierit, illut sibi abeant; et da ipsi decem anni in antea per omnis annum per tempore de bindemie faciant ille het suos eredes, nos vel partibus predicti monasterii et iamdicta gemma et suos eredes, ut ibidem dirigamus missum nostrum et illut bindemiare, het binum quod inde exierit, per medietatem nobiscum illut dibidere: ipso missum nostrum tollat medietatem, et illut medietatem; et ipsa nostra medietate de ipso binum illut atducant salbum usque at cellario ipsius monasterii et iamdicte gemme, quod abet in locum barbaciano da ipso mercatu in subto. Et mitdant ipso binum in organea nostra, que per illut fiat conciatum, sicut meruerit, sequentes binum quod ibidem miserit, et ipso missum nostrum illut nutricare, sicut iuxtum fuerit, et palmentaticum ei deant iuxta rationem, et de quod ibi seminaberint, deant nobis terraticum secundum consuetudinem de ipso locum; et quale tempore ille het suos eredes de ipsa tradictione in iamdicto ordine tenere noluerint, aut non potuerint, liceat ille het suos heredes inde exire cum omnis causa sua mobilia, et ipsa tradictio lavorata et cultata vona et surta remittant ad partem predicti monasterii et ad ipsa gemma et at suos eredes. unde pro taliter per vona convenientia, et una mecum exet atvocatorem predicti monasterii, guadia nobis ipse dominicus dedit et mediatorem nobis posuit iohannes filius iohanni tralopuli per absolutionem ipsius genitoris eius; et per ipsa guadia etc. Statuta mulcta viginti auri solidorum constantinianorum. Quod scripsi ego petrus protonotarius. + Ego Iohannes.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.007, -, Estratto da ALIM


Languagelat.
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.