useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis MLXII
Signature: MLXII
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1046
  
x
+ In nomine domini vicesimo hoctabo anno principatus salerni domni nostri guaimarii gloriosi principis, et octabo anno principatus eius capue et ducatus amalfi, et septimo anno ducatus illius sirrentu, et quinto anno suprascriptorum principatuum et ducatuum domni gisulfi eius fili eximi principis et ducis, et quarto anno ducatus illorum apulie et calabrie, mense aprelis, quartadecima indictione. Memoratorium factum a nobis petrus filius quondam ursi ardingum et iaquintu ricza filius quondam petri abitatori de loco nuceria. Ante testes ad tenendum et laborandum tradidit nobis domnus alferius diaconus archipresbiter et abbas ecclesie sancti maximi, quod est dominium ipsius ecclesie, res pertinente eiusdem ecclesie que abet in locum angre ubi casamabele dicitur, que est res ipsa terra cum arbustum et est per finis et mensuras. A parte orientis fine rebus ipsius ecclesie, unde bia fuit, inde sunt passi centum nonaginta quattuor usque bia que modo se anda, et per ipsa bia pergente in parte meridie usque alia bia pulbica sunt inde passi quadraginta quinque; a parte meridie fine ipsius ecclesie, sunt inde passi centum quattuordecim: a parte occidentis rectum mensuratum passi septuaginta unum: abinde rebolbente rectum in ipsa parte occidentis et exiente usque ad fine de heredes domni arechisi, sunt inde passi nonaginta quattuor, et abinde pergente in parte septemtrionis per fine ipsius ecclesie sunt passi octaginta quattuor: a parte septemtrionis fine ipsius ecclesie, inde sunt passi septuaginta quattuor mensuratum ad iusto passum omini. Inclitum illut per suprascripte finis et mensuras ipse domnus abbas nobis tradidit tali ordine, Ut amodo et semper, natos nascentes, nostra et de nostris heredibus sint potestatis illud tenendum, fobee et omnes nostre utilitatis ibi faciamus iusta ratione, et casa lingnitia ibi faciamus bona, sicut meruerid, clusa et cooperta, et semper nos vel nostros heredes ibi resideamus et abitemus, et semper per omnes annos abto tempore ipsa traditione laboremus de super et de subter, sicut locus ipse meruerit, et, ubi meruerit, per omnes annum arbores et bites de bono bitineo ibi plantemus, et, ubi meruerit, illut propaginemus et, ubi meruerit, totum illut cludamus, et clusum et salbum illut abeamus, Ut per omnis annum bonum paread laboratum et studiatum, et ubi meruerit clusum, Ut semper proficiant et non dispereant; tantum nos vel nostros heredes integra ipsa traditione a completi octo anni, ut amodo se compleant, abeamus et assingnemus illam ipsius abbate, vel in pars ipsius ecclesie tota ipsa traditione surta et operata de arbustum bonum et, ubi meruerit, clusum, sicut de tantos annos locus ipse meruerit, ab inde in antea semper nos vel nostros heredes integra ipsa traditione laboremus de super et de subter, ut semper proficiant et non dispereant, et per omnis annum salbum illut abeamus, et potestatem abeamus omines ibi ad laborandum mictere, qualiter boluerimus. Et amodo et semper per omnis annum nos vel nostros heredes per tempore de bindemie faciamus scire ipsum domnus abbas vel pars predicte ecclesie, Ut ibi dirigat missum suum et nos assingnemus ei ipsa tradictione salba, sicut meruerit, et sic illam nos bindemiemus abto tempore ibique ad palmentum, et ipso binum dibidamus per medietatem: ipso missum nostrum tollat inde medietatem, et nos medietatem, faciendum per partes de sua sorte quod boluerint: sortionem ipsius ecclesie nos illut reponamus in organea illorum quam nobis assingaberint, et per nos ipsa organea semper fiant bona conciata et studiata, et intus ipsa casa posita et ipso binum salbum faciamus, dum illut inde tulerit absque degeneratione et ingne, et quicquit ibi seminaberimus, sibe si boluerimus in pars septemtrionis in paduli que ipsa ecclesia ibi abet, seminare sibe ortora facere boluerimus, potestatem abeamus, et de ipsa. traditione et de ipse paduli demus inde pars ipsius ecclesie terraticum secundum consuetudo de ipso locum ibique ad aira; tantum per tempore de aire faciamus scire ipsum domnus abbas vel pars predicte ecclesie, ut ibi dirigat missum illorum pro recipiendum ipso terraticum et semper quando boluerit ipse domnus abbas cum omini sui ibi pergere, potestatem abeant ibidem pergere pro requirendum ipsa rebus et per omnes annum per bindemie et per aire, dum ibi steterit ipso missum pro recipiendum ipso binum, et ipso terraticum dum ibidem steterit pro illut recepiendum, et quando ipse domnus abbas ibidem perrexerit, qualiter diximus, nos illis nutriemus, sicut meruerit et fuerit nostra possibilitate, et caballi sui et ipsi omini, que cum eum perrexerit, ipsi caballi nutriemus ad paleam et ad ordeum, sicut meruerit, et per omnis annum palmentatica et airateca ad ipso missum demus secundum consuetudo de ipso locum: tantum, quale tempore ab ipsi octo anni completi, si nos vel nostros heredes ipsa tradictione tenere et laborare noluerimus, inclita ipsa traditione operata et surta, et ubi meruerit, clusum arbustum bonum remictamus ad illorum potestate, pars predicte ecclesie cum ipsa casa et organea ipsa et palmentum totum bonum sicut meruerit, et licead nos inde exire cum omnis nostra causa, et obligavit se ipse domnus abbas et successores suos et pars predicte ecclesie semper defendere nobis et ad nostris eredibus integra ipsa tradictione, dum illut tenuerimus, qualiter diximus, da omnis omines cum bice de bia sua. Et guadia nobis ipse domnus abbas dedit et fideiussorem nobis posuit maraldus clericus filius quondam iaquinti comiti; et per ipsa guadia obligavit se ipse domnus abbas et successores suos et pars predicte ecclesie etc: Statuta mulcta centum auri solidorum constantinianorum. Quod scripsi ego romualdus notarius. + Ego alferius nominatus diaconus archipresbiter et abbas + Ego petrus presbiter et primicericus + Ego basso subdiaconus.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.007, -, Estratto da ALIM


Languagelat.
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.