useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis MLXXVI
Signature: MLXXVI
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1047
  
x
+ In nomine domini vicesimo nono anno principatus domni nostri guaimarii, et nono anno dux eius amalfi, et octabo anno ducatus eius surrenti, et sexto anno suprascriptorum principatuum et ducatuum domni gisulfi filii eius eximii principis et ducis, mense aprelis, quintadecima indictione. ego urso filius dunprandi, sicut michi congruum est, vona mea voluntate per anc cartula ante subscripti testes donabit tibi petri genero noster filius quondam landoni de omnis rebus mea stabile et mobile, het casis ab intus nucerie, et seu foras, de quantum quantoque modo abeo, vel quidquid havere audcumque parare aud conquidere potuerimus omnibus diebus vite, seu quod est paterna maternaque substantia, et per legibus michi fuerit et est pertinentes abere, totum et inclitum illut tibi nominati petri donabit, cum omnia que intra eis sunt, cunctisque earum pertinentiis, et cum bice de bie sue, ut semper sit in potestate vestra vel de vestris eredibus faciendum quod volueritis; tantum, si aliquando tempore iohannes filius meus, qui de ac terra premortus est, ac rebersurus est ad abitandum, de omnis suprascripta rebus mea tollat medietatem, mobile et stabile, het tu nominatus petrus alia medietate. Et si ille het suos heredes in ac terra non fuerit rebersurus ad abitandum, tota et integra omnis rebus mea stabile het mobile perbeniat at potestate tuaque petri, et de tuis eredibus, faciendum omnia quod volueritis, et amodo et omnibus diebus bite mee sue me nutricare debeatis, et bestire, het calciare, sicut iuxtum fuerit: et post meam defunctionem detis pro meis salutis anime septem auri tari voni distribuendi illis, sicut nobis deus melius inspiraberit, et modo per oc donum firmandum, recepi a te nominatus petrus launegilt iuxta legem pelle vona una. finitoque vero launegit ipsum aput nos eam ratione, sicut inter nos combenit, et per combenientia ego nominatus urso guadiam tibi nominato petri genero meus dedi, et fideiuxorem tibi posuit nucerinus filius quondam mari notario; et per ipsa guadia obligo me het meis heredibus, amodo et semper defendere tibi tuisque eredibus, integram suprascriptam nostram donationem ut superius legitur, ab omnibus ominibus et cum bice de bie sue; et per ipsa guadia obligo me het meis eredibus, quod si taliter omnia suprascripta tibi tuisque eredibus non adimpleverimus per quabis rationibus, componere obligo me het meis eredibus, tibi tuisque eredibus, triginta auri solidos constantinianos; et quando tu et tuos eredes per vos ipsis volueritis inde exere auctorem het defensorem, potestatem abeatis in omnibus exinde causare het finem facere, sicut bultis, cum omnibus moniminibus et rationibus quas inde ostederitis, et omnia suprascripta nobis adimpleamus; et sicut in lex langobardorum continet, illut vobis adimpleamus per iamdicta guadia et obligationis pena, quam te petrus protonotarius scribere rogabimus, actum nucerie. + Ego qui supra ademari iudex.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.007, -, Estratto da ALIM


Languagelat.
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.