useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis MLXXX
Signature: MLXXX
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1047
  
x
+ In nomine domini vicesimo nono anno principatus domni nostri guaimarii, et nono anno ducatus eius amalfi et octabo anno ducatus eius sirrentu, et sexto anno suprascriptorum principatum et ducatum domni gisulfi eius filii eximii principis et ducis, mense magius, quintadecima indictione. Ideoque ego petrus filius quondam rulfi et mulier nomine grima, qui sumus vir et uxor, sicut nobis congruum est nostre vone voluntatis ante subscripti testes dedimus et tradidimus tibi machenolfi filio quondam machenolfi quinque peciis de terris quod abemus in finibus nucerie, ubi floccanu dicitur. prima pecia cum arbustu ubi sumus residenti, per hec finis: parte occidentis fine via, et a parte meridie fine via conberzara: a parte orientis fine de consortibus meis fine sicut inde clusamen dixcernit: a parte sebtemtrionis fine machenolfi filii ursi, sic inde aliud clusamen dixcernit: ipse alie quadtuor peciis de terris cum abellianeto que sunt per ec finis et mensuria iusto passum ominis mensuratum: prima pecia per ec finis et mensuria: a parte orientis fine bia caba passi viginti sebtem; a parte meridie passi viginti unum, a parte occidentis sicut inde clusamen dixcernit, passi quinquaginta unum, et a parte sebtemtrionis sicut alia clusamen dixcernit passi sex et medium et uno gubito, et a parte orientis passi viginti quadtuor et revolvit in parte orientis et coniungente se in ipsa via priora fine passi quindecim et medium. Secunda alia pecia per ec finis et mensuria; a parte orientis fine ipsa via caba passi quindecim; a meridie passi quadtuordecim; a parte septemtrionis passi duodecim et medium. et oc memoramus a parte occidentis abet ibidem passi quadtuordecim; tertia pecia ibique propinquo per ec finis: a parte meridie passi decem; a parte orientis passi viginti sex; a parte sebtemtrionis passi octo; a parte occidentis passi viginti quinque; quarta pecia similiter ibique propinquo per ec finis et mensuria: a parte occidentis passi nobem : a parte meridie sunt passi duodecim: a parte orientis sunt passi octo; a parte sebtemtrionis passi alii duodecim. de ipsa prima pecia cum arbusto ubi sumus residenti, inclita sortione nostra, qualiter nobis ibidem pertinuit, cum tote suprascripte ipse quadtuor peciis de terris cum abellanieta, sicut suprascriptum est, per iamdicte finis et mensurias cum tota alia rebus nostra stabilem, qualiter nobis pertinuit in predicto locum floccanum, que est cum arbustum et omnis alia rebus nostra stabilem quod abemus in monte leino, ubi dicitur a la bincala, qualiter nobis pertinuit et venire debet da consortibus nostris, inclitum illut tibi nominati machenolfi dedimus et tradidimus cum omnibus que Intro ipsis rebus abentibus cunctisque earum pertinentiis et cum vice de bie sue Ut semper sit in potestati tue et de tui eredes faciendum ex eo quicquit volueritis. et probter confirmationem uius nostre tradictionis recepimus a te nominatus machenolfus auri tari voni quinquaginta, sicut inter nobis convenit in omni deliberationem; de qua per vona convenientia nos suprascripti petrus et grima guadiam tibi machenolfi dedimus ego grima presentem suprascripti viro meus et una cum illum fideiuxorem tibi posuimus nos ipsis, et per ipsa guadia obligavimus nos et nostris eredibus semper defendere tibi tuique eredibus integra suprascripta tradictione cum vice de bie sue, sicut superius scriptum est, cum omni sua pertinentia ab omnibus ominibus omnique partibus. et inclitam sortionem nostram de casa fabrita, quod commune abemus cum consortibus nostris Intus castello nucerie cum vice de platea et andita sua et cum omni sua pertinentia illut tibi dedimus et tradidimus cum omnia Infra se abentes semper tu et tui eredes illut aveatis, faciendi ex eo quicquit volueritis, et nos et nostri eredes illut tibi tuique eredibus defensemus, sicut et illo aliut quod supra legitur ab omnibus ominibus, et quando volueritis tu et tui eredes de tota suprascripta nostra tradictione potestatem abeatis modis illut defendere, sicut bultis cum omnibus moniminibus et rationibus quas inde ostederitis, et sicut superius scriptum est, illut tibi tuique eredibus non adimpleverimus et suprascripta vel ex eis quicquam removere aut contradicere presumserimus, per ipsa guadia obligavimus nos qui supra bir et uxor et nostris eredibus componere tibi tuique eredibus, et cui ec cartula In manum paruerit, triginta auri solidos constantinianos, et suprascripta vobis adimpleamus et ego grima ec omnia suprascripta fecit presentem de ipso biro meus in cuius mundium sum; quam te petrus protonotarius scrivere rogavimus. Actum nucerie. + Ego iohannes. + Ego romoaldus.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.007, -, Estratto da ALIM


Languagelat.
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.