useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis MLXXXIV
Signature: MLXXXIV
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1047
  
x
+ In nomine domini vicesimo nono anno principatus domni nostri Guaimarii gloriosus princeps, et nono anno ducatus eius amalfi et sirrenti, Et sexto anno principatus et ipsorum ducatuum domni gisulfi eximii principis et ducis filii eius, mense iulius, quintadecima indictione. Memoratorium factum a me iohannes atrianensis filius quondam ursi de lupenum, eo quod ante subscripti testes coniunctus sum ad combenientia cum leo atrianense germanus meus probter quod ante os annos ego et ipsum leo germanus meus divisam abuimus rebus de locum beteri et de mitiliano, et divisionem inter nos minime facta abuimus. Modo autem, ut diximus, cum ipsum leo sunt coniuntum, et de ipsa rebus divisionem inter nos firmamus, sicut inferius declaramus. Ipsam sortem, quam ipse leo conprensa abui, est per as fines et mensuras iusto passu homini mensurata. A parte orientis fine via, sicut revolbendo faci ipsa via usque in capite de alia via, quod communem abeo cum ipsum leo germanus meus, usque ad flumen, qui dicitur bonea, et sunt per ipsa via passi octuaginta tres, alia quidem parte fine ipsa via commune usque ipso flumen. A parte occidentis fine ipso flubio. A parte septemtrionis fine nostra ab ipso flumine usque ipsa via priore fine. Et adiunsi in ista sorte medietate alia pecia cum cannietum qui est ex illa parte ipso flumen, sortem illam que est a parte septemtrionis, et est per as fines. A parte orientis fine ipso flubio: A parte septemtrionis fine, sicut media sepe dissernit: A parte occidentis fine, sicut limite dissernit: A parte meridiei fine ipsa alia sorte, sicut terminatum est; et adiunsi in ista sorte inclita tertiam partem de una alia pecia de terra cum binea ivique in ipso locum beteri a super mare. Quam et adiunsi in ista sorte de octaba parte una sorte de una pecia de terra cum arbustis vitatis in locum mitiliano, que est per as fines et mensuras. A septemtrione fine nostra, sicut media balle dissernit, sunt inde passi octuaginta quadtuor: a parte occidentis fine media balle, sunt inde passi septuaginta duo, usque ubi finitur ipsa balle, et da inde aliquantum revolbente in partem orientis passi quadtuor, et abinde revolbente in partem meridiei per medio limite passi biginti sex: a parte meridiei fine nostra, inde sunt passi hoctuaginta, sicut inde medio limite dissernit. Iterum revolbente per media antica passi septuaginta. Ab inde revolbente et saliente erga ipsa via et coniungente in ipsa priore fine, inde sunt passi sex; de ista terra cum arbustu adiunsi in ista sorte de octabam partem una cum bice de vie sue. Et aliam sortem feci esse de terra cum binea in ipso locum betere, qui est per as fines et mensuras, iusto passu homini mensuratu. Ab oriente fine via puplica que pergit ad mare, inde sunt passi quaddraginta duo, alia quidem parte fine ipsa via, que dissendit ad flumen de veteri, sunt inde passi sexaginta duo, et revolbente in parte septemtrionis per finem nostram et de consortes nostros inde passi triginta usque ripa de predictum flumen. A parte occidentis fine nostra, sunt inde rectum mensuratum passi quinquaginta, alia quidem parte rectum mensurati da ripa de ipso flubio usque ipsa priore via passi sexaginta octo. Et adiunsi in ista sorte alia pecia de terra cum binea in iamdictum locum beteri que est per as fines et mensuras. De una parte fine via, sunt inde passi quadtuordecim, et da ipsa via pergente in partem occidentis per fine nostra, sicut terminatum est, sunt inde passi quadtuordecim et tres sortiones de passis, et avinde pergente in partem meridiei usque terminum, qui ivi fictum est, passi nobem et planta unam, et avinde pergente per termiti usque in limite passi sexaginta unu et summisse et planta. A parte meridiei fine medio ipso limite inde passi triginta nobem et medium. A parte orientis fine medio limite, inde passi octuaginta sex. Et adiunsi in ista sorte tota ipsa terra cum arbustum vitatum in ipso locum mitiliano que est per suprascriptas fines et mensuras, septuatum inde una hoctabam partem, que adiunsi in ipsa priore sorte una bice de viis suis. Unde ipse leo germanus meus conpreensit ipsam priorem sortem, qualiter superius illam feci esse cum bice de viis suis unam sortem. Et michi nominato iohanni remansi ipsam secundam sortem, qualiter superius illam feci esse cum omnia que ivi adiunsi, cum bice de via sua, et qualiter sors ipse pars partium inter nos tradidimus et conpreensimus, sic pars partium abeamus sic illas, sicut supra legitur, securiter amodo et semper pars partium nos et nostros heredes sortes ipse, qualiter superius legitur, illas abeamus et faciamus unusquisque de sua sorte omnia quod voluerit, cum bice de viis suis. unde in eo hordine per conbenientia guadia michi ipse leo germanus meus dedi, et mediatorem michi posuit urso atrianensis filius quondam iohanni de mastalo; et per ipsam guadiam obligavit se et suos eredes omni tempore mecum et cum meis eredibus permanendum in suprascripta divisione, et per nullis modis querant sortis ipse removere aut contrare; et si taliter in suprascripta divisione mecum et cum meis eredibus ille et suos eredes firmiter non permanserint, et de suprascripta vel ex eis quicquam removere aut contradicere presumpserint, per conbenientia per ipsa guadia obligavit se ipse leo germanus meus et suos eredes componere michi meique eredibus centum auri solidos constantinianos, et in suprascripta divisione ille et suos eredes mecum et cum meis eredibus firmiter permanere. quod scripsi ego petrus notarius. + Ego ademari notarius me subscripsi + Ego ioannes me subscripsi.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.007, -, Estratto da ALIM


Languagelat.
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.