useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis MXCII
Signature: MXCII
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1047
  
x
+ In nomine domini tricesimo anno principatus domni nostri guaimarii gloriosi principis, et nono anno ducatus illius amalfi et sirrenti, et sexto anno principatus et ipsorum ducatuum domni gisulfi filii eius eximii principis et ducis, mense september, prima indictione. Nos iohannes et blacta atrianenses germani filii mauri calbarusi clarefacimus, quoniam pertinet nobis abere rebus foras hanc cibes ulter flubio lirno, et est rebus ipsa terra cum arbustum et pomis, et est rebus ipsa infra has fines: A parte occidentis finis flubio lirno; a parte meridie fine rebus iohanni et mele, qui sunt germani, et filii angeli abbati quod emtam abunt da urso filio leoni cosentino; de super parte, quod est a parte orientis similiter fine ipsorum germani; a septemtrione fine ipsorum germani, que emtum abunt da nostris consortibus. Et congruum est nobis iamdicti iohannes et blacta illud venumdare predicti iohanni et mele germani filii ipsius angeli abbati integra ipsa rebus per iamdictas fines. Et ideo, sicud nobis congruum est, bone nostre boluntatis per hanc cartam, coram presentia ademarii comiti et iudici, venumdedimus bobis predicti germani integra suprascripta rebus quedam et quantum quantoque nobis est, vel fuerit quomodocumque pertinentes, ab ipso flubio lirno in pars orientis, et qualiter ascendit et coniungit in ribus abbio, et ab ipso ribus abbio in pars meridie totum illud bobis venumdedimus, et ab ipso ribus abbio in pars meridie nullam ibi nobis remansit, set funditus illut bobis venumdedimus cum omnia intro se abentibus, omnibusque suis pertinentiis, et cum vice de bia sua bos predicti germani et vestris eredibus integra suprascripta nostra vindictione abendum et faciendum inde, quod bolueritis; et propter confirmationis uius venditionis, suscepi a bos predicti germani auri tari boni sexaginta quattuor in omni deliberatione, et per combenientiam secundum lex et consuetudo gentis nostre romanorum, guadiam bobis dedimus et fideiussorem bobis posuimus grifo filius quondam grifoni, et per ipsam guadiam obligabimus nos et nostros heredes semper defendere bobis predicti germani et de vestris heredibus integra suprascripta vestra vendictione da omnis omines; et quando per bos ipsis et vestris heredibus illud defendere bolueritis, potestatem abeatis, qualiter bolueritis cum omnibus muniminibus et rationibus, quas inde ostendere bolueritis; et si, sicud superius scriptum est, nos iohannis et blacta et nostris heredibus bobis predicti germani et ad vestris eredibus non adinpleberimus, et suprascripta vel exinde remobere aud contradicere presumserimus, per ipsa guadia obligabimus nos iamdicti germani et nostris heredibus componere bobis germanis iohannes et mele et ad vestris heredibus, quinquaginta auri solidos constantinos, et, sicud superius scriptum est, adinpleamus, quam te romoaldum notarium scribere rogabimus. + Ego qui supra ademarius iudex.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.007, -, Estratto da ALIM


Languagelat.
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.