useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis MXCIX
Signature: MXCIX
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1047
  
x
+ In nomine domini tricesimo anno principatus domni nostri guaimarii gloriosi principis, et decimo11 Potius nono. anno ducatus illius amalfi et sirrenti, et sexto anno principatus et ipsorum 1 Potius nono. ducatuum domni gisulfi eius filii eximii principis et ducis, mense december, prima indictione. Ante me iohannem iudicem risus clericus filius quondam iaquinti clerici, et medium, et purpura uxor eius filia quondam ursi, coniuncti sunt cum iaquinto et ademario filii quondam madelmi, et ipsi vir et uxor clarificaberunt se abere sex pecias de terra foris ac cibitate in loco transboneia; primam ex illis dixerunt esse per fines et mensuras, ubi proprie planellu dicitur: A parte meridiei finis bia, et passi quinque; a parte septemtrionis finis res ipsorum iaquinti et ademarii, sicut medium cilium de ripa discernit, et per ipsam finem passi octo, et per longitudine est ipsa pecia de ipsam biam et usque medium cilium de ipsa ripa. Secunda pecia que dicitur da maiulo, per fines et mensuras; A parte meridiei finis bia caba, e per ipsam viam mensurati passi sexaginta quattuor; A parte occidentis sunt passi duo et due partes unius passi: A parte septemtrionis passi quadraginta octo; a parte orientis passi septem et due partes unius passi: Tertia pecia ubi via malopa dicitur, que est per fines et mensuras; a parte orientis fine via, et passi octo, et rebolbente in parte occidentis per fine ipsorum iaquinti et ademarii, passi centum triginta quattuor; et rebolbit in parte septemtrionis passi quadraginta, et coniungitur in viam, que badit per caput suprascripte secunde pecie, et pergit per ipsam viam et coniungitur in fine ipsarum, et passi biginti unum, et rebolbit per fine eorum et coniungitur in terminum, et inde sunt passi quindecim, et rebolbit in parte orientis similiter per fines eorum, et coniungitur in suprascriptam biam, que est prior finis; et per ipsam finem sunt passi centum tredecim. Quarta pecia ubi sedilia fuerunt, est per fines et mensuras; a parte occidentis est finis via et passi biginti sex: A parte septemtrionis finis alia via et passi biginti quattuor; a parte orientis finis ipsorum iaquinti et ademarii et passi decem et octo: a parte meridiei similiter est finis eorum et passi biginti tres. Quinta pecia, que dicitur traberse et est per fines et mensuras: a parte orientis finis via antiqua et passi biginti et ab ipsa bia rebolbit in partem occidentis per terminum et coniungitur in terminum immobilem, et ab ipso termite rebertitur in parte meridiei et coniungitur in res ipsorum iaquinti et ademarii, inde passi decem et octo; et inde rebolbit in parte orientis per fines illorum, et coniungitur in ipsam viam, que est prior finis. Sexta pecia, que dicitur similiter ad traberse, et pertinet ex ea ipsi risu et purpure quarta pars, et tota ipsa pecia est per fines et mensuras; a parte meridiei est finis via, que ducit ad mare, inde passi sexaginta duo; de subter parte finis, sicut termini fixi sunt, et inde passi viginti octo; de supter finis ipsorum iaquinti et ademarii, et passi quinquaginta sex; reliquas tres partes de ipsa pecia pertinet ipsorum iaquinti et ademarii. Verumtamen suprascripta tertia pecia a parte occidentis coniuncta est ad fines ipsorum risi et purpure; et dixerunt se abere vice de bia per proprias res ipsorum iaquinti ademarii, Unde soliti erant ire ad ipsam quartam peciam. Et, sicut ipsi risa et purpure congruum fuit bona eorum boluntate, per anc cartulam commutationis ordine tradiderunt ipsis iaquinto et ademario integras suprascriptas quinque pecias, et integram quartam partem de suprascripta sexta pecia, per iamdictas fines et mensuras, iusto passu ominis mensurata, et ipsam vicem de suprascripta viam cum omnibusque intra ipsas quinque pecias, et ipsa quarta pars de ipsa sexta pecia sunt omnibusque earum pertinentiis, et cum vice de viis earum, Ea ratione, ut semper sint in potestate ipsorum iaquinti et ademarii, et de illorum heredibus; et licead et illorum heredibus eis facere quicquid boluerint. Et propter confirmationis uius commutationis ipsi vir et uxor susceperunt ab ipso iaquinto et ademario terram illorum cum insiteto, qui est per fines et mensuras iusto passu omini mensuratum. A parte orientis finis ipsorum iaquinti et ademarii, et per ipsam finem passi sexaginta; a parte meridiei finis ipsorum risi et purpure et passi sexaginta; a parte occidentis similiter finis ipsorum iaquinti et ademarii, et passi sexaginta cum omnibusque intro eas sunt cunctisque eis pertinentiis et cum vice via sua, ad faciendum de ea ipsi risus et purpura et illorum heredes, quod boluerint. Et ipsa terra cum insitetum dicitur ad maiulo, et per combenientiam ipsi vir et uxor, secundum legem et romanorum consuetudinem, guadiam ipsis iaquinto et ademario dederunt, et fideiussorem eis posuerunt maionem filium quondam summi clerici; et per ipsam guadiam obligaberunt se et suos heredes semper defendere ipsis iaquinto et ademario et illorum heredibus integram suprascriptam illorum traditionem ab omnibus ominibus. Et tribuerunt eis licentiam, ut quando illi et illorum heredes boluerint, potestatem abeant illam per se defendere, qualiter ,boluerint, cum omnibus muniminibus et rationibus, quas de ea ostederint. Et clarificabit ipse risus se obligatam abere quartam partem de una pecia de terra, que ristaldo et iaquinto et petro in sortem ebenit a suprascripto madelmo genitore ipsorum iaquinti et ademarii et petro abunculo ipsius risi. Et per ipsam guadiam ipse risus obligavit se et suos heredes si quolibet tempore heredes ipsorum ristaldi et iaquinti et petri illas pro eos emendas scire fecerint ipse risus et eius heredes illam emerent pretio, quo per doctos omines iuste fuerit appretiata, et benderent eam ipsis iaquinto et ademario et illorum heredibus eodem pretio, et firment eis cartulam secundum legem, ut securiter illam ipsi iaquintus et ademarius et illorum heredes semper abere possint defensatam per ipsum risum et illius heredes ab omnibus ominibus; et nec ipse risus nec eius heredes tribuad licentiam heredibus ipsis ipsorum ristaldi, et iaquinti, et petro illam cuilibet bendere; et si heredes ipsorum ristaldi et iaquinti et petri illam vel ex ipsam vendere presumpserint, sine solutione ipsius risi et de illius heredibus, tunc ipse risus et eius heredes causet exinde usque ad veram et diffinitam legem; et quantum ex ea acquirere poterint, totum illud vendent ipsi iaquinti et ademario et illius heredibus in suprascripta ratione, quemammodum superius scriptum est: et recipiad ab eis pretium, quo iuste fuerit appretiatum; et si, sicut superius scriptum est, ipsi risus et purpura et illorum heredes ipsis iaquinto et ademario et illorum heredes non adimpleberint et suprascriptam vel ex eis quicquam remobere aut contradicere presumserint, per ipsam guadiam obligaberunt se et suos heredes componere ipsis iaquinto et ademario et illorum heredibus centum auri solidos constantinianos; et sicud superius scriptum est, adimplere, et taliter te romoaldum notarium scribere precepimus. + Ego qui supra iohannes iudex.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.007, -, Estratto da ALIM


Languagelat.
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.