useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis MC
Signature: MC
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1047
  
x
+ In nomine domini tricesimo anno principatus domni nostri guaimarii gloriosus princeps, et nono anno ducatus eius amalfi et sirrenti, et sesto anno principatus et ipsorum ducatuum domni gisulfi eximii filii eius, mense martius, prima indictione. Memoratorium factum a nobis iohannes diaconus filius quondam iohanni; eo quod ante presentia alferius archipresbiter et abbas ecclesie sancti maximi, et ivique adessent idoneis hominibus, per largietatem ipsius domni abbati, tradidimus ad cicerus filius quondam landoni et ad mulier nomine maralda relicta quondam maranci. et filia quondam iohanni biscidum, et ad gemma filia quondam iohanni, una pecia de terra cum arbustis, quod ego in beneficium teneo a pars de ipse abbas quod ipsa ecclesia sancti maximi est, et est ipsa rebus in locum ubi termini dicitur, et est per finis et mensuras: a pars septemtrionis fine via puplica, sunt inde passi quadraginta sex et gubitum unum: a parte orientis fine rebus ipsius ecclesie, sicut limite et termiti dissernit, inde passi quaddraginta et medium; et abinde revolbente in parte orientis per finis ipsius ecclesie, sicut limite et termiti dissernit, sunt inde passi triginta duo; et iterum revolbente in parte meridie per finis similiter ipsius ecclesie, sicut inde via antica dissernit, qui assendit ab alia rebus ipsius ecclesie, ubi modo cellarium abet ipsa ecclesia, sunt inde passi septuaginta sex. A parte meridiei similiter fine ipsius ecclesie, sicut limite dissernit, usque in ipsa priore fine, sunt inde passi centum biginti unum ad iusto passum homini. ec vero rebus per suprascripte fines et mensuras inclite due sortes ipsius ciceri tradidimus natos nassentes, ille et eius eredes illut tenere; et quartam partem inde tradidi ad gemma filia predicti iohanni ud illam et eius heredes natos nassentes illut tenere et lavorare; et de quarta parte inde tradidi ipsius maraldi, ut diebus vite sue illut tenere, et ec vero rebus, qualiter superius diximus, inclitum illut eorum tradidimus fovee et omnis illorum utilitatis iusta rationem ividem facere, et unde meruerit, illut cludere et clusum et salbum illut abere; Et ubi meruerit, in ipsa traditione pastenare illis arbores et vites de vono vitineo, et illut surgere et surtum et salbum illum abere, et omni tempore de super et de subter bonum illis lavorare et studiare, ut semper in melius proficiant et non dispereant; et amodo et omni tempore ipsum cicerus et ipsam gemma et illorum eredibus, et ipsa maralda diebus vite sue per tempore de vindemie faciant nos scire, ut ividem dirigamus missum nostrum, et ipsum cicerus et ipsa gemma, et illorum eredibus, et ipsa maralda apto tempore ipsis arbustis vindemiare, et omnis vinum et poma exinde ivique ad palmentum inter nos dividamus per medietatem; prius nos vel pars predicte ecclesie sancti maximi tollamus exinde medietatem, et illis sivi abeant alia medietate; et quicquit ividem seminaverint, deant inde nobis terraticum secundum consuetudinem de ipsum locum, et per tempore de aree similiter faciat illis nos scire; ud ividem dirigamus missum nostrum, et per tempore de aree et de vindemie nutriant ipsum missum nostrum, dum pro ipsa frudia ividem steterit, pro recipiendum ipsa frudia, secundum illorum possivilitatem: et palmentica nobis deant quadtuor gallinas bonas et reditum in ipsa rebus illis faciant. et omines ad residendum ividem illis mittere, ud ipsa rebus cura et vigilationem illis abere, et casa que ivi modo est, per omnis annum bona illis cooperta ad scandole, et illam cludere ad tabole, ut bona paread omni tempore clusa et cooperta; et ipsa organea, que ividem sunt, per omnis annum per illis bone fiant conciate et studiate, sicut meruerit; et ividem illis reponant ipsa sortione nostra de ipso vinum, et salbum illut nobis faciant, usque dum nos inde adduxerimus absque degeneratione et ingne. Unde in eo ordine guadiam nobis ipsum cicerus pro parte sua et de ipsa gemma et maralda, una cum mundoalt suum, dederunt et mediatorem inde michi posuerunt se ipsis per partes placentes; et per ipsam guadiam obligaverunt se et illorum eredibus, quod si taliter omnia suprascripta per supradicto hordine nobis non adinpleverit, et aliquit inde contradixerit, per combenientia per ipsa guadia componere obligaverat se et illorum eredibus nobis, vel in pars iamdicte ecclesie, quinquaginta auri solidos constantinianos. et oc memoramus, quia ad ipsa maralda et ad ipsa gemma inclita tertia pars ad ille tradidimus, qualiter ille modo residente sunt. Quod scripsi ego petrus notarius. + Ego radechis me subscripsi + Ego romoaldus me subscripsi.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.007, -, Estratto da ALIM


Languagelat.
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.