useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis MCXIX
Signature: MCXIX
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1049
  
x
+ In nomine domini tricesimo primo anno principatus domni nostri guaimarii gloriosi principis, et undecimo anno ducatus eius amalfis et11 Decimo. sirrenti, et octabo anno suprascriptorum 1 Decimo. principatuum et ducatuum domni gisulfi filii eius eximii principis et ducis, mense magius, secunda indictione. Ideoque ego petrus filius quondam viti, Clarefacio me retinere plurimis rebus in fine caputaquis, in loco ubi proprio dicitur subarci, quos sunt terris cum vineis et terris vacive et arboribus pomiferis vel inpomiferis pertinente michi a predicto genitore meo, et propter deum et anime mee remedium, congruum est michi totum et inclitum illut offerire in ecclesia sancti mathei apostoli et evangeliste, que sita est intus rebus domni paldulfi filii quondam domni guaimari magni principis quam retinet in supradicto loco per firmum scriptum a partibus grimoaldi clerici insobrino fratri meo, ubi omnibus ipsis meis declaratis rebus vicinis esse videntur. Et, sicuti congruum est michi per convenientiam et bona mea voluntate, ante idoneis hominibus subscripti testes, per hunc scriptum offero in predicta ecclesia omnibus ipsis meis declaratis rebus, undecumque vel quomodocumque modo est michi pertinente in ipso nominato loco, per scriptum et foris scriptum, totum et inclitum illut in predicta ecclesia offero cum introitu et exitu, et vice de viis suis et cum omnia intra se ipsis rebus habentibus omnibusque inde pertinentes. Sic namque, ut, usque dum ego vivus fuero, in meam permaneat potestatem tenendi et frudiandi, et de ipso frudio faciendi omnia que voluero: tantum per omnem annum in translatione sancti mathei detur in ipsa ecclesia pro censum de predictis rebus candela de oleo capiente fialam unam. Ad ovitum vero meum totis ipsis declaratis rebus cum omnibus suis pertinentiis, et qualiter superius declaratum est, totum et inclitum redeat in potestate predicte hecclesie, securiter et firmiter abinde in antea pars iamdicte ecclesie illut, sicut dictum est, habendum, dominandum, possidendum, et omnia exinde faciendum, que ad pars iamdicte ecclesie placuerit, absque omni contrarietate cuiqua hominibus, aut aliquit de heredibus meis. Unde pro firma securitate guadiam ad predictum grimoaldum clericum, qui est rectorem iamdicte ecclesie, dedi et mediatorem ei posui silveramus clericus filius quondam maraldi; et per eadem guadia et convenientia obligo me ego petrus et meos heredes predicta nostra offertione in ipsa ecclesia defensandum ab omnibus hominibus ab omnique partibus, etiam et da illis hominibus et partibus, qui pro nostris et earum vel illarum partibus, in ipsa ecclesia qualivet miserint causationis; et qualis tempore voluerit pars iamdicte ecclesie per se inde esse autores et defensores, licentiam abeant cum ista cartula, et cum quale alia monimen et rationem inde abere potuerit, in omnibus inde causare et finem facere et illut sibi defensare. Nam, quando nos nostrosque heredes inde autores et defensores abere quesierit, nos autem nostrosque heredes in omnibus, ut dictum est, illut in predicta ecclesia defensemus, sicut superius legitur. Quot si taliter omnia, ut dictum est, in predicta ecclesia non adimpleverimus aut si ..... quomodocumque per qualemcumque rationem illut vel exinde de ipsa ecclesia tollere, contrare vel remobere quesierimus, aut si aliquis causationis in pars iamdicte ecclesie exinde preposuerimus, per nos ipsos vel per submissam nostram, ideo per convenientiam obligo me ego petrus et meos heredes ad componendum tibi grimoaldi clerici, vel cui cartula ista pro pars iamdicte ecclesie in manus paruerit, quinquaginta aurei solidi constantiniani per iamdicta guadia et predictum mediatorem; et superius dicitur inter virguli ecclesia; et taliter scribere rogabimus te raidolfus diaconus primicerius et notarius intus caput aquis. + Ego petrus castaldus + Ego guido subdiaconus.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.007, -, Estratto da ALIM


Languagelat.
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.