useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis MCXXIII
Signature: MCXXIII
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1049
  
x
+ In nomine domini tricesimo primo anno principatus domni nostri guaimari gloriosi principis, Et undecimo anno ducatus eius amalfi et sirrentum, et octabo anno suprascriptorum principatus et ducatuum domni gisulfi eximii principis ac ducis filii eius, mense agustus, secunda indictione. Memoratorium factu a me petrus presbiter et primicerius ecclesie sancti maximi, eo quod ante presentia domni alferi diaconi et archipresbiter et abbas ecclesia maximi, qui est unus de dominii ipsius ecclesie, ibique adesset idoneis ominibus, per licentiam ipsius domni abbati tradidimus ad tenendum et laborandum mari filio quondam boniczi una clusuria de terra cum arbustum et abellanietum uno tenientem in locum nucerie, ubi agella dicitur, quod ego in beneficium retineo a parte ipsius ecclesie, que est rebus ipsa per finis et mensuras. A pars meridie fine bia publica, sunt inde per mensuria passi centum triginta sex: a pars occidentis fine bia antica, sunt inde passi sidecim: a pars septemtrionis, quommodo aliquantum poiu discernit et fine de eredes, qui fuit gaidenardi de eodem loco nucerie, sunt inde passi sexsaginta unum; et rebolbente per fine ipsius gaidenardi et exiente per fines de eredes pandoni, que est in partibus septemtrionis, sunt inde per ipsa fine passi sexsaginta. Ab ipsa pars septemtrionis, quommodo poiu discernit terra ecclesie sancte marie plebis sue, sunt inde passi biginti octo: a pars orientis sunt passi quinquaginta duo et medium, et rebolbente in pars orientis usque in fine predicta terra ecclesia sancte marie, sunt inde passi decem et octo; et rebolbente per ipsa fine sancte marie in partibus meridie, sunt per ipsa fine passi biginti quadtuor. Iterum rebolbente per ipsa fine sancte marie in partibus orientis usque in fine, que fuit de eredes maghenolfi, sunt per ipsa fine passi biginti; et iterum rebolbente per ipsa fine de ipsa eredes maghenolfi in partibus meridie et exiente usque in ipsa bia, que est priore fine, inde sunt passi decem et octo: tota suprascripta mensuria mensurata fuit ad iusto passum ominum. Ec vero res per supradictas finis et mensuras totum et inclitum ego iamdictus petrus presbiter et primicerius filius quondam iohannis, per licentia ipsius domni abbati ipsius mari tradidimus tali ordine, ut amodo et omni tempore in sua et de suis eredibus esset potestate illut tenere, et in ipsa rebus sedere et abitare, fobee het omnis sue utilitatis iusta rationem ibi facere. Et amodo et omni tempore ipse mari et suos eredes predicta res de super et de supter laborare, et ipso arbustum per annum suo tempore potare, propaginare et, ubi meruerit, arboribus et biti de bono bitineo ibi plantare et surgere, et ipso abellanietum laborare, et operare, et studiare, et ibi plante de abellane infra ipso abellanietum ibi plantare et surgere. Et sic per annum totum illut laborare et operare, ut per omnis annum bonum paread surtum et operatum, quatenus in melius proficiat et non dispereant. Et amodo et semper per circoitum rebus ipsa cludere et clusum et salbum omni tempore illut abeant. Et per omnis annum de ipso abellanietum cura et bigilatio inde abeant, et de ipso abellanietum abellane inde colligere et seccare bone, sicut meruerit: et integra medietate de ipse abellane mihi vel in parte ipsius ecclesie dare, reliqua medietate inde sibi abeant. Et amodo et semper per tempore de bindemie et per aire ipse mari et suos eredes faciant scire me vel pars predicte ecclesie sancti maximi, ut ibi dirigamus aut pergamus missum nostrum. Et ipse mari et suos eredes arbustum ipsum suo tempore vindemiare et poma, quando meruerit, inde colligere, et omnis binum exinde ibique ad palmentum, et ipsa poma, quando meruerit, nobiscum vel cum missum de partibus ipsius ecclesie dibidere per medietatem, nos medietate, et ipse mari medietate; ipsa nostra parte de ipso binum reponant in domus sua ibique in organeum nostrum da binum, que ibi eidem asingnaberimus, per illum et per eius eredes siad bonum conciatum, sicut meruerit, et ipsa nostra sortione de ipso binum ibi mictere, et per annum salbum illut nobis faciant, dum illut inde tollere fecerimus, apsque degeneratione et ingne. Et quando ipso binum ibi ponere non boluerimus, portent illut nobis salbum ad cellarium nostrum ipsius ecclesie sancti maximi, que abet in ipso locum nucerie, et per annum adiubare ad ipso cellarium bucti ipse ad conciandum ipse mari et suos eredes. Et de que amodo et semper per annum ibi seminaberit, ibique ad area terraticum in pars ipsius ecclesie deant, sicut est consuetudo, missum nostrum vel de parte predicte ecclesie, dum pro ipsa frudia recipiendum ibi steterit, illis autem illut nutrient, sicut meruerit et suam fuerit possibilitatem. Et per omnis annum deant nobis palmentateca mihi vel in pars ipsius ecclesie deant unum parium de pulli boni. Et per annum quecumque ibi portaberimus per bindemie et aire, ipse mari et suos eredes illum nutrient ad palea et ordeum. Et per annum ego vel partem ipsius ecclesie potestatem abeamus ipsa rebus perquirere pro ipsa rebus laborandum, et si non fuerit laboratum, sicut supradictum est, potestatem abeamus inde pingnerare. Et quale tempore ipse mari et suos eredes rebus ipsa tenere et laborare noluerit, aut non potuerit in supradicto ordine, integra suprascripta tradictione arbustum ipsum et ipso abellanietum surtum, et operatum, et cultatum, et per circoitum clusum et salbum cum unum applitum de casa clusa et coperta, et ipse bucti, que ibi eis assingnaberimus, remictant ad parte predicte ecclesie. Et sic licead ipsum mari et eius eredes inde exire cum omnia sua causa mobilia. De qua per combenientia guadia mihi iamdicto petri presbiteri filio iohanni ipse mari dedi, et mediatorem mihi posuit se ipsum; et per ipsa guadia etc. Statuta mulcta triginta auri solidorum constantianorum. Quod scripsi ego alderissi notarius. + Ego romoaldus notarius me subscripsi. + Ego petrus notarius me subscripsi.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.007, -, Estratto da ALIM


Languagelat.
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.